Psalmi 108
Versetti esaminati
| Bibbia Vulgata Clementina | Bible de Jérusalem |
|---|---|
| 1 In finem. Psalmus David. | 1 Cantique. Psaume de David. |
| 2 Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est. | 2 Mon coeur est prêt, ô Dieu, -- je veux chanter, je veux jouer! -- allons, ma gloire, |
| 3 Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me : et expugnaverunt me gratis. | 3 éveille-toi, harpe, cithare, que j'éveille l'aurore! |
| 4 Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi ; ego autem orabam. | 4 Je veux te louer chez les peuples, Yahvé, jouer pour toi dans les pays; |
| 5 Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea. | 5 grand par-dessus les cieux ton amour, jusqu'aux nues, ta vérité. |
| 6 Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris ejus. | 6 O Dieu, élève-toi sur les cieux. Sur toute la terre, ta gloire! |
| 7 Cum judicatur, exeat condemnatus ; et oratio ejus fiat in peccatum. | 7 Pour que soient délivrés tes bien-aimés, sauve par ta droite et réponds-nous. |
| 8 Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter. | 8 Dieu a parlé en son sanctuaire: "J'exulte, je partage Sichem, j'arpente la vallée du Sukkot. |
| 9 Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua. | 9 "A moi Galaad, à moi Manassé, Ephraïm, l'armure de ma tête, Juda, mon bâton decommandement, |
| 10 Nutantes transferantur filii ejus et mendicent, et ejiciantur de habitationibus suis. | 10 "Moab, le bassin où je me lave! sur Edom, je jette ma sandale, contre la Philistie je crie victoire." |
| 11 Scrutetur f?nerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus. | 11 Qui me mènera dans une ville forte, qui me conduira jusqu'en Edom, |
| 12 Non sit illi adjutor, nec sit qui misereatur pupillis ejus. | 12 sinon Dieu, toi qui nous as rejetés, Dieu qui ne sors plus avec nos armées. |
| 13 Fiant nati ejus in interitum ; in generatione una deleatur nomen ejus. | 13 Porte-nous secours dans l'oppression: néant, le salut de l'homme! |
| 14 In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini, et peccatum matris ejus non deleatur. | 14 Avec Dieu nous ferons des prouesses, et lui piétinera nos oppresseurs. |
| 15 Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum : | |
| 16 pro eo quod non est recordatus facere misericordiam, | |
| 17 et persecutus est hominem inopem et mendicum, et compunctum corde, mortificare. | |
| 18 Et dilexit maledictionem, et veniet ei ; et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et induit maledictionem sicut vestimentum ; et intravit sicut aqua in interiora ejus, et sicut oleum in ossibus ejus. | |
| 19 Fiat ei sicut vestimentum quo operitur, et sicut zona qua semper præcingitur. | |
| 20 Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam. | |
| 21 Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua. | |
| 22 Libera me, quia egenus et pauper ego sum, et cor meum conturbatum est intra me. | |
| 23 Sicut umbra cum declinat ablatus sum, et excussus sum sicut locustæ. | |
| 24 Genua mea infirmata sunt a jejunio, et caro mea immutata est propter oleum. | |
| 25 Et ego factus sum opprobrium illis ; viderunt me, et moverunt capita sua. | |
| 26 Adjuva me, Domine Deus meus ; salvum me fac secundum misericordiam tuam. | |
| 27 Et sciant quia manus tua hæc, et tu, Domine, fecisti eam. | |
| 28 Maledicent illi, et tu benedices : qui insurgunt in me confundantur ; servus autem tuus lætabitur. | |
| 29 Induantur qui detrahunt mihi pudore, et operiantur sicut diploide confusione sua. | |
| 30 Confitebor Domino nimis in ore meo, et in medio multorum laudabo eum : | |
| 31 quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam. |