Psalmi 108
Versetti esaminati
| Bibbia Vulgata Clementina | La Bible des Peuples |
|---|---|
| 1 In finem. Psalmus David. | 1 Cantique. Psaume. De David. |
| 2 Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est. | 2 Mon cœur est prêt, ô Dieu, mon cœur est prêt, je veux chanter et jouer pour toi. |
| 3 Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me : et expugnaverunt me gratis. | 3 Que ma flamme s’éveille, éveillez-vous, harpe et cithare, que je fasse, moi, lever l’aurore! |
| 4 Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi ; ego autem orabam. | 4 Je te louerai, Seigneur, parmi les peuples, je jouerai pour toi dans toutes les provinces, |
| 5 Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea. | 5 car ta grâce est à la hauteur des cieux et ta vérité s’élève jusqu’aux nuées. |
| 6 Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris ejus. | 6 Ô Dieu, montre-toi au-dessus des cieux, que ta Gloire se lève sur la terre entière! |
| 7 Cum judicatur, exeat condemnatus ; et oratio ejus fiat in peccatum. | 7 Délivre maintenant ceux que tu aimes. |
| 8 Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter. | 8 Dieu a parlé dans son sanctuaire: “Je suis en forme, je m’en vais partager Sichem, et lotir la vallée des Tentes. |
| 9 Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua. | 9 Je prends avec moi Galaad et Manassé; Éphraïm aussi, il sera mon casque, et Juda, mon bâton de commandement. |
| 10 Nutantes transferantur filii ejus et mendicent, et ejiciantur de habitationibus suis. | 10 Alors Moab sera ma cuvette, pour m’y laver; je jetterai ma sandale sur Édom, je lancerai le cri de guerre contre les Philistins!” |
| 11 Scrutetur f?nerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus. | 11 Qui donc nous mènera à la ville forte, qui nous conduira jusqu’en terre d’Édom? |
| 12 Non sit illi adjutor, nec sit qui misereatur pupillis ejus. | 12 Qui, sinon toi, ô Dieu? Mais tu nous as rejetés, tu ne sors plus avec nos troupes. |
| 13 Fiant nati ejus in interitum ; in generatione una deleatur nomen ejus. | 13 Aide-nous contre l’oppresseur, car rien n’est décevant comme un secours humain. |
| 14 In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini, et peccatum matris ejus non deleatur. | 14 Avec Dieu nous ferons des merveilles, et lui écrasera nos adversaires. |
| 15 Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum : | |
| 16 pro eo quod non est recordatus facere misericordiam, | |
| 17 et persecutus est hominem inopem et mendicum, et compunctum corde, mortificare. | |
| 18 Et dilexit maledictionem, et veniet ei ; et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et induit maledictionem sicut vestimentum ; et intravit sicut aqua in interiora ejus, et sicut oleum in ossibus ejus. | |
| 19 Fiat ei sicut vestimentum quo operitur, et sicut zona qua semper præcingitur. | |
| 20 Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam. | |
| 21 Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua. | |
| 22 Libera me, quia egenus et pauper ego sum, et cor meum conturbatum est intra me. | |
| 23 Sicut umbra cum declinat ablatus sum, et excussus sum sicut locustæ. | |
| 24 Genua mea infirmata sunt a jejunio, et caro mea immutata est propter oleum. | |
| 25 Et ego factus sum opprobrium illis ; viderunt me, et moverunt capita sua. | |
| 26 Adjuva me, Domine Deus meus ; salvum me fac secundum misericordiam tuam. | |
| 27 Et sciant quia manus tua hæc, et tu, Domine, fecisti eam. | |
| 28 Maledicent illi, et tu benedices : qui insurgunt in me confundantur ; servus autem tuus lætabitur. | |
| 29 Induantur qui detrahunt mihi pudore, et operiantur sicut diploide confusione sua. | |
| 30 Confitebor Domino nimis in ore meo, et in medio multorum laudabo eum : | |
| 31 quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam. |