Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Psalmi 108


font
VULGATASMITH VAN DYKE
1 In finem. Psalmus David.1 تسبيحة. مزمور لداود‎. ‎ثابت قلبي يا الله اغني وارنم. كذلك مجدي‏‎.
2 Deus, laudem meam ne tacueris,
quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est.
2 ‎استيقظي ايتها الرباب والعود انا استيقظ سحرا‎.
3 Locuti sunt adversum me lingua dolosa,
et sermonibus odii circumdederunt me :
et expugnaverunt me gratis.
3 ‎احمدك بين الشعوب يا رب وارنم لك بين الامم‎.
4 Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi ;
ego autem orabam.
4 ‎لان رحمتك قد عظمت فوق السموات والى الغمام حقك‎.
5 Et posuerunt adversum me mala pro bonis,
et odium pro dilectione mea.
5 ‎ارتفع اللهم على السموات وليرتفع على كل الارض مجدك‎.
6 Constitue super eum peccatorem,
et diabolus stet a dextris ejus.
6 ‎لكي ينجو احباؤك. خلص بيمينك واستجب لي
7 Cum judicatur, exeat condemnatus ;
et oratio ejus fiat in peccatum.
7 الله قد تكلم بقدسه. ابتهج اقسم شكيم واقيس وادي سكوت‎.
8 Fiant dies ejus pauci,
et episcopatum ejus accipiat alter.
8 ‎لي جلعاد لي منسّى. افرايم خوذة راسي. يهوذا صولجاني‎.
9 Fiant filii ejus orphani,
et uxor ejus vidua.
9 ‎موآب مرحضتي. على ادوم اطرح نعلي. يا فلسطين اهتفي عليّ
10 Nutantes transferantur filii ejus et mendicent,
et ejiciantur de habitationibus suis.
10 من يقودني الى المدينة المحصّنة. من يهديني الى ادوم‎.
11 Scrutetur f?nerator omnem substantiam ejus,
et diripiant alieni labores ejus.
11 ‎أليس انت يا الله الذي رفضتنا ولا تخرج يا الله مع جيوشنا‎.
12 Non sit illi adjutor,
nec sit qui misereatur pupillis ejus.
12 ‎اعطنا عونا في الضيق فباطل هو خلاص الانسان‎.
13 Fiant nati ejus in interitum ;
in generatione una deleatur nomen ejus.
13 ‎بالله نصنع بباس وهو يدوس اعداءنا
14 In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini,
et peccatum matris ejus non deleatur.
15 Fiant contra Dominum semper,
et dispereat de terra memoria eorum :
16 pro eo quod non est recordatus facere misericordiam,
17 et persecutus est hominem inopem et mendicum,
et compunctum corde, mortificare.
18 Et dilexit maledictionem, et veniet ei ;
et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo.
Et induit maledictionem sicut vestimentum ;
et intravit sicut aqua in interiora ejus,
et sicut oleum in ossibus ejus.
19 Fiat ei sicut vestimentum quo operitur,
et sicut zona qua semper præcingitur.
20 Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum,
et qui loquuntur mala adversus animam meam.
21 Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum,
quia suavis est misericordia tua.
22 Libera me, quia egenus et pauper ego sum,
et cor meum conturbatum est intra me.
23 Sicut umbra cum declinat ablatus sum,
et excussus sum sicut locustæ.
24 Genua mea infirmata sunt a jejunio,
et caro mea immutata est propter oleum.
25 Et ego factus sum opprobrium illis ;
viderunt me, et moverunt capita sua.
26 Adjuva me, Domine Deus meus ;
salvum me fac secundum misericordiam tuam.
27 Et sciant quia manus tua hæc,
et tu, Domine, fecisti eam.
28 Maledicent illi, et tu benedices :
qui insurgunt in me confundantur ;
servus autem tuus lætabitur.
29 Induantur qui detrahunt mihi pudore,
et operiantur sicut diploide confusione sua.
30 Confitebor Domino nimis in ore meo,
et in medio multorum laudabo eum :
31 quia astitit a dextris pauperis,
ut salvam faceret a persequentibus animam meam.