Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Giobbe 36


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Addens quoque Eliu haec locutus est:
1 Addens quoque Eliu, hæc locutus est :
2 “ Sustine me paululum, et indicabo tibi:
adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.
2 Sustine me paululum, et indicabo tibi :
adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.
3 Repetam scientiam meam a longe
et Factori meo tribuam iustitiam.
3 Repetam scientiam meam a principio,
et operatorem meum probabo justum.
4 Vere enim absque mendacio sermones mei,
et perfectus scientia adest tecum.
4 Vere enim absque mendacio sermones mei,
et perfecta scientia probabitur tibi.
5 Deus potens est; non abicit,
potens virtute cordis.
5 Deus potentes non abjicit,
cum et ipse sit potens :
6 Non vivere faciet impium,
sed iudicium pauperibus tribuit.
6 sed non salvat impios,
et judicium pauperibus tribuit.
7 Non auferet a iusto oculos suos
et reges in solio collocat in perpetuum,
et illi eriguntur.
7 Non auferet a justo oculos suos :
et reges in solio collocat in perpetuum,
et illi eriguntur.
8 Et si fuerint vincti compedibus
et vinciantur funibus paupertatis,
8 Et si fuerint in catenis,
et vinciantur funibus paupertatis,
9 indicabit eis opera eorum
et scelera eorum, quia violenti fuerunt.
9 indicabit eis opera eorum,
et scelera eorum, quia violenti fuerunt.
10 Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat,
et loquetur, ut revertantur ab iniquitate.
10 Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat :
et loquetur, ut revertantur ab iniquitate.
11 Si audierint et observaverint,
complebunt dies suos in bono
et annos suos in deliciis.
11 Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono,
et annos suos in gloria :
12 Si autem non audierint, transibunt per canalem mortis
et consumentur in stultitia.
12 si autem non audierint,
transibunt per gladium,
et consumentur in stultitia.
13 Impii corde sibi reponent iram Dei
neque clamabunt, cum vincti fuerint.
13 Simulatores et callidi provocant iram Dei,
neque clamabunt cum vincti fuerint.
14 Morietur in iuventute anima eorum,
et vita eorum in adulescentia.
14 Morietur in tempestate anima eorum,
et vita eorum inter effeminatos.
15 Eripiet de angustia sua pauperem
et revelabit in tribulatione aurem eius.
15 Eripiet de angustia sua pauperem,
et revelabit in tribulatione aurem ejus.
16 Igitur salvabit te de ore angusto,
amplitudo et non angustiae erunt sub te;
requies autem mensae tuae erit plena pinguedine.
16 Igitur salvabit te de ore angusto latissime,
et non habente fundamentum subter se :
requies autem mensæ tuæ erit plena pinguedine.
17 Causa tua quasi impii iudicata est,
causam iudiciumque tenebunt.
17 Causa tua quasi impii judicata est :
causam judiciumque recipies.
18 Cave, ne te seducat abundantia,
nec multitudo donorum inclinet te.
18 Non te ergo superet ira ut aliquem opprimas :
nec multitudo donorum inclinet te.
19 Nonne proferetur clamor tuus nisi in angustia?
Et omnes conatus roboris?
19 Depone magnitudinem tuam absque tribulatione,
et omnes robustos fortitudine.
20 Ne inhies nocti,
ut ascendat turba pro eis.
20 Ne protrahas noctem,
ut ascendant populi pro eis.
21 Cave, ne declines ad iniquitatem;
propter hoc enim expertus es miseriam.
21 Cave ne declines ad iniquitatem :
hanc enim cœpisti sequi post miseriam.
22 Ecce, Deus excelsus in fortitudine sua.
Quis ei similis doctor?
22 Ecce Deus excelsus in fortitudine sua,
et nullus ei similis in legislatoribus.
23 Quis poterit scrutari vias eius,
aut quis potest ei dicere: “Operatus es iniquitatem”?
23 Quis poterit scrutari vias ejus ?
aut quis potest ei dicere : Operatus es iniquitatem ?
24 Memento, ut magnifices opus eius,
de quo cecinerunt viri.
24 Memento quod ignores opus ejus,
de quo cecinerunt viri.
25 Omnes homines vident eum,
unusquisque intuetur procul.
25 Omnes homines vident eum :
unusquisque intuetur procul.
26 Ecce, Deus magnus vincens scientiam nostram;
numerus annorum eius inaestimabilis.
26 Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram :
numerus annorum ejus inæstimabilis.
27 Qui aufert stillas pluviae
et effundit imbres ad instar fluminis,
27 Qui aufert stillas pluviæ,
et effundit imbres ad instar gurgitum,
28 quos nubes effundunt,
stillantes super homines multos.
28 qui de nubibus fluunt
quæ prætexunt cuncta desuper.
29 Profecto quis intellegit dilatationem nubium,
strepitum tabernaculi eius?
29 Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum,
30 Ecce extendit circum se lumen suum
et fundamenta maris texit.
30 et fulgurare lumine suo desuper,
cardines quoque maris operiet.
31 Per haec enim iudicat populos
et dat escas copiose.
31 Per hæc enim judicat populos,
et dat escas multis mortalibus.
32 In manibus abscondit lucem
et praecipit ei, ut percutiat.
32 In manibus abscondit lucem,
et præcepit ei ut rursus adveniat.
33 Fragor eius de eo annuntiat,
zelans ira contra iniquitatem.
33 Annuntiat de ea amico suo, quod possessio ejus sit,
et ad eam possit ascendere.