Giobbe 36
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Addens quoque Eliu haec locutus est: | 1 Addens quoque Eliu haec locutus est: |
2 “ Sustine me paululum, et indicabo tibi: adhuc enim habeo quod pro Deo loquar. | 2 “ Sustine me paululum, et indicabo tibi: adhuc enim habeo quod pro Deo loquar. |
3 Repetam scientiam meam a longe et Factori meo tribuam iustitiam. | 3 Repetam scientiam meam a longe et Factori meo tribuam iustitiam. |
4 Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfectus scientia adest tecum. | 4 Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfectus scientia adest tecum. |
5 Deus potens est; non abicit, potens virtute cordis. | 5 Deus potens est; non abicit, potens virtute cordis. |
6 Non vivere faciet impium, sed iudicium pauperibus tribuit. | 6 Non vivere faciet impium, sed iudicium pauperibus tribuit. |
7 Non auferet a iusto oculos suos et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur. | 7 Non auferet a iusto oculos suos et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur. |
8 Et si fuerint vincti compedibus et vinciantur funibus paupertatis, | 8 Et si fuerint vincti compedibus et vinciantur funibus paupertatis, |
9 indicabit eis opera eorum et scelera eorum, quia violenti fuerunt. | 9 indicabit eis opera eorum et scelera eorum, quia violenti fuerunt. |
10 Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat, et loquetur, ut revertantur ab iniquitate. | 10 Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat, et loquetur, ut revertantur ab iniquitate. |
11 Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono et annos suos in deliciis. | 11 Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono et annos suos in deliciis. |
12 Si autem non audierint, transibunt per canalem mortis et consumentur in stultitia. | 12 Si autem non audierint, transibunt per canalem mortis et consumentur in stultitia. |
13 Impii corde sibi reponent iram Dei neque clamabunt, cum vincti fuerint. | 13 Impii corde sibi reponent iram Dei neque clamabunt, cum vincti fuerint. |
14 Morietur in iuventute anima eorum, et vita eorum in adulescentia. | 14 Morietur in iuventute anima eorum, et vita eorum in adulescentia. |
15 Eripiet de angustia sua pauperem et revelabit in tribulatione aurem eius. | 15 Eripiet de angustia sua pauperem et revelabit in tribulatione aurem eius. |
16 Igitur salvabit te de ore angusto, amplitudo et non angustiae erunt sub te; requies autem mensae tuae erit plena pinguedine. | 16 Igitur salvabit te de ore angusto, amplitudo et non angustiae erunt sub te; requies autem mensae tuae erit plena pinguedine. |
17 Causa tua quasi impii iudicata est, causam iudiciumque tenebunt. | 17 Causa tua quasi impii iudicata est, causam iudiciumque tenebunt. |
18 Cave, ne te seducat abundantia, nec multitudo donorum inclinet te. | 18 Cave, ne te seducat abundantia, nec multitudo donorum inclinet te. |
19 Nonne proferetur clamor tuus nisi in angustia? Et omnes conatus roboris? | 19 Nonne proferetur clamor tuus nisi in angustia? Et omnes conatus roboris? |
20 Ne inhies nocti, ut ascendat turba pro eis. | 20 Ne inhies nocti, ut ascendat turba pro eis. |
21 Cave, ne declines ad iniquitatem; propter hoc enim expertus es miseriam. | 21 Cave, ne declines ad iniquitatem; propter hoc enim expertus es miseriam. |
22 Ecce, Deus excelsus in fortitudine sua. Quis ei similis doctor? | 22 Ecce, Deus excelsus in fortitudine sua. Quis ei similis doctor? |
23 Quis poterit scrutari vias eius, aut quis potest ei dicere: “Operatus es iniquitatem”? | 23 Quis poterit scrutari vias eius, aut quis potest ei dicere: “Operatus es iniquitatem”? |
24 Memento, ut magnifices opus eius, de quo cecinerunt viri. | 24 Memento, ut magnifices opus eius, de quo cecinerunt viri. |
25 Omnes homines vident eum, unusquisque intuetur procul. | 25 Omnes homines vident eum, unusquisque intuetur procul. |
26 Ecce, Deus magnus vincens scientiam nostram; numerus annorum eius inaestimabilis. | 26 Ecce, Deus magnus vincens scientiam nostram; numerus annorum eius inaestimabilis. |
27 Qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar fluminis, | 27 Qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar fluminis, |
28 quos nubes effundunt, stillantes super homines multos. | 28 quos nubes effundunt, stillantes super homines multos. |
29 Profecto quis intellegit dilatationem nubium, strepitum tabernaculi eius? | 29 Profecto quis intellegit dilatationem nubium, strepitum tabernaculi eius? |
30 Ecce extendit circum se lumen suum et fundamenta maris texit. | 30 Ecce extendit circum se lumen suum et fundamenta maris texit. |
31 Per haec enim iudicat populos et dat escas copiose. | 31 Per haec enim iudicat populos et dat escas copiose. |
32 In manibus abscondit lucem et praecipit ei, ut percutiat. | 32 In manibus abscondit lucem et praecipit ei, ut percutiat. |
33 Fragor eius de eo annuntiat, zelans ira contra iniquitatem. | 33 Fragor eius de eo annuntiat, zelans ira contra iniquitatem. |