Jó 36
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | SMITH VAN DYKE |
---|---|
1 Addens quoque Eliu haec locutus est: | 1 وعاد اليهو فقال |
2 “ Sustine me paululum, et indicabo tibi: adhuc enim habeo quod pro Deo loquar. | 2 اصبر عليّ قليلا فابدي لك انه بعد لاجل الله كلام. |
3 Repetam scientiam meam a longe et Factori meo tribuam iustitiam. | 3 أحمل معرفتي من بعيد وأنسب برا لصانعي. |
4 Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfectus scientia adest tecum. | 4 حقا لا يكذب كلامي. صحيح المعرفة عندك |
5 Deus potens est; non abicit, potens virtute cordis. | 5 هوذا الله عزيز ولكنه لا يرذل احدا. عزيز قدرة القلب. |
6 Non vivere faciet impium, sed iudicium pauperibus tribuit. | 6 لا يحيي الشرير بل يجري قضاء البائسين. |
7 Non auferet a iusto oculos suos et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur. | 7 لا يحوّل عينيه عن البار بل مع الملوك يجلسهم على الكرسي ابدا فيرتفعون. |
8 Et si fuerint vincti compedibus et vinciantur funibus paupertatis, | 8 ان أوثقوا بالقيود ان أخذوا في حبالة الذل |
9 indicabit eis opera eorum et scelera eorum, quia violenti fuerunt. | 9 فيظهر لهم افعالهم ومعاصيهم لانهم تجبّروا |
10 Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat, et loquetur, ut revertantur ab iniquitate. | 10 ويفتح آذانهم للانذار ويامر بان يرجعوا عن الاثم. |
11 Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono et annos suos in deliciis. | 11 ان سمعوا واطاعوا قضوا ايامهم بالخير وسنيهم بالنّعم. |
12 Si autem non audierint, transibunt per canalem mortis et consumentur in stultitia. | 12 وان لم يسمعوا فبحربة الموت يزولون ويموتون بعدم المعرفة. |
13 Impii corde sibi reponent iram Dei neque clamabunt, cum vincti fuerint. | 13 اما فجّار القلب فيذخرون غضبا. لا يستغيثون اذا هو قيّدهم. |
14 Morietur in iuventute anima eorum, et vita eorum in adulescentia. | 14 تموت نفسهم في الصبا وحياتهم بين المابونين. |
15 Eripiet de angustia sua pauperem et revelabit in tribulatione aurem eius. | 15 ينجّي البائس في ذلّه ويفتح آذانهم في الضيق |
16 Igitur salvabit te de ore angusto, amplitudo et non angustiae erunt sub te; requies autem mensae tuae erit plena pinguedine. | 16 وايضا يقودك من وجه الضيق الى رحب لا حصر فيه ويملأ مؤونة مائدتك دهنا. |
17 Causa tua quasi impii iudicata est, causam iudiciumque tenebunt. | 17 حجة الشرير اكملت فالحجة والقضاء يمسكانك. |
18 Cave, ne te seducat abundantia, nec multitudo donorum inclinet te. | 18 عند غضبه لعله يقودك بصفقة. فكثرة الفدية لا تفكّك. |
19 Nonne proferetur clamor tuus nisi in angustia? Et omnes conatus roboris? | 19 هل يعتبر غناك. لا التبر ولا جميع قوى الثروة. |
20 Ne inhies nocti, ut ascendat turba pro eis. | 20 لا تشتاق الى الليل الذي يرفع شعوبا من مواضعهم. |
21 Cave, ne declines ad iniquitatem; propter hoc enim expertus es miseriam. | 21 احذر. لا تلتفت الى الاثم لانك اخترت هذا على الذل |
22 Ecce, Deus excelsus in fortitudine sua. Quis ei similis doctor? | 22 هوذا الله يتعالى بقدرته. من مثله معلما. |
23 Quis poterit scrutari vias eius, aut quis potest ei dicere: “Operatus es iniquitatem”? | 23 من فرض عليه طريقه او من يقول له قد فعلت شرا. |
24 Memento, ut magnifices opus eius, de quo cecinerunt viri. | 24 اذكر ان تعظم عمله الذي يغني به الناس. |
25 Omnes homines vident eum, unusquisque intuetur procul. | 25 كل انسان يبصر به. الناس ينظرونه من بعيد. |
26 Ecce, Deus magnus vincens scientiam nostram; numerus annorum eius inaestimabilis. | 26 هوذا الله عظيم ولا نعرفه وعدد سنيه لا يفحص. |
27 Qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar fluminis, | 27 لانه يجذب قطار الماء. تسحّ مطرا من ضبابها. |
28 quos nubes effundunt, stillantes super homines multos. | 28 الذي تهطله السحب وتقطره على اناس كثيرين. |
29 Profecto quis intellegit dilatationem nubium, strepitum tabernaculi eius? | 29 فهل يعلل احد عن شق الغيم او قصيف مظلته. |
30 Ecce extendit circum se lumen suum et fundamenta maris texit. | 30 هوذا بسط نوره على نفسه ثم يتغطى باصول اليم. |
31 Per haec enim iudicat populos et dat escas copiose. | 31 لانه بهذه يدين الشعوب ويرزق القوت بكثرة. |
32 In manibus abscondit lucem et praecipit ei, ut percutiat. | 32 يغطي كفّيه بالنور ويامره على العدو. |
33 Fragor eius de eo annuntiat, zelans ira contra iniquitatem. | 33 يخبر به رعده المواشي ايضا بصعوده |