Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Giobbe 32


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Omiserunt autem tres viri isti respondere Iob, eo quod iustus sibivideretur.1 וישבתו שלשת האנשים האלה מענות את איוב כי הוא צדיק בעיניו
2 Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites decognatione Ram; iratus est autem adversum Iob, eo quod iustum se esse diceretcoram Deo.2 ויחר אף אליהוא בן ברכאל הבוזי ממשפחת רם באיוב חרה אפו על צדקו נפשו מאלהים
3 Porro adversum amicos eius indignatus est, eo quod non invenissentresponsionem, sed tantummodo condemnassent Iob.3 ובשלשת רעיו חרה אפו על אשר לא מצאו מענה וירשיעו את איוב
4 Igitur Eliu exspectavit Iobloquentem, eo quod seniores essent, qui loquebantur;4 ואליהו חכה את איוב בדברים כי זקנים המה ממנו לימים
5 cum autem vidisset Eliuquod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.5 וירא אליהוא כי אין מענה בפי שלשת האנשים ויחר אפו
6 Respondensque Eliufilius Barachel Buzites dixit:
“ Iunior sum tempore,
vos autem antiquiores;
idcirco veritus sum et timui
vobis indicare meam sententiam.
6 ויען אליהוא בן ברכאל הבוזי ויאמר צעיר אני לימים ואתם ישישים על כן זחלתי ואירא מחות דעי אתכם
7 Dixi: Aetas loquetur,
et annorum multitudo docebit sapientiam.
7 אמרתי ימים ידברו ורב שנים ידיעו חכמה
8 Sed, ut video, spiritus est in hominibus,
et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam.
8 אכן רוח היא באנוש ונשמת שדי תבינם
9 Non sunt longaevi sapientes,
nec senes intellegunt iudicium.
9 לא רבים יחכמו וזקנים יבינו משפט
10 Ideo dicam: Audite me,
ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.
10 לכן אמרתי שמעה לי אחוה דעי אף אני
11 Exspectavi enim sermones vestros,
intendi aurem in prudentiam vestram, donec investigaretis,
11 הן הוחלתי לדבריכם אזין עד תבונתיכם עד תחקרון מלין
12 et ut vos intellegerem nitebar.
Sed, ut video, non est qui possit arguere Iob
et respondere ex vobis sermonibus eius.
12 ועדיכם אתבונן והנה אין לאיוב מוכיח עונה אמריו מכם
13 Ne forte dicatis: “Invenimus sapientiam;
Deus proiecit eum, non homo”.
13 פן תאמרו מצאנו חכמה אל ידפנו לא איש
14 Non parabo mihi verba,
et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.
14 ולא ערך אלי מלין ובאמריכם לא אשיבנו
15 Extimuerunt nec responderunt ultra;
abstuleruntque a se eloquia.
15 חתו לא ענו עוד העתיקו מהם מלים
16 Quoniam igitur exspectavi, et non sunt locuti,
steterunt, nec ultra responderunt,
16 והוחלתי כי לא ידברו כי עמדו לא ענו עוד
17 respondebo et ego partem meam
et ostendam scientiam meam.
17 אענה אף אני חלקי אחוה דעי אף אני
18 Plenus sum enim sermonibus,
et coarctat me spiritus pectoris mei;
18 כי מלתי מלים הציקתני רוח בטני
19 en venter meus quasi mustum absque spiraculo,
quod lagunculas novas disrumpit.
19 הנה בטני כיין לא יפתח כאבות חדשים יבקע
20 Loquar et respirabo paululum,
aperiam labia mea et respondebo.
20 אדברה וירוח לי אפתח שפתי ואענה
21 Non accipiam personam viri
et nulli homini blandiar.
21 אל נא אשא פני איש ואל אדם לא אכנה
22 Nescio enim blandiri,
quia in brevi tolleret me Factor meus.
22 כי לא ידעתי אכנה כמעט ישאני עשני