Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Giobbe 32


font
NOVA VULGATASMITH VAN DYKE
1 Omiserunt autem tres viri isti respondere Iob, eo quod iustus sibivideretur.1 فكف هؤلاء الرجال الثلاثة عن مجاوبة ايوب لكونه بارا في عيني نفسه
2 Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites decognatione Ram; iratus est autem adversum Iob, eo quod iustum se esse diceretcoram Deo.2 فحمي غضب اليهو بن برخئيل البوزي من عشيرة رام. على ايوب حمي غضبه لانه حسب نفسه ابر من الله.
3 Porro adversum amicos eius indignatus est, eo quod non invenissentresponsionem, sed tantummodo condemnassent Iob.3 وعلى اصحابه الثلاثة حمي غضبه لانهم لم يجدوا جوابا واستذنبوا ايوب.
4 Igitur Eliu exspectavit Iobloquentem, eo quod seniores essent, qui loquebantur;4 وكان اليهو قد صبر على ايوب بالكلام لانهم اكثر منه اياما.
5 cum autem vidisset Eliuquod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.5 فلما رأى اليهو انه لا جواب في افواه الرجال الثلاثة حمي غضبه
6 Respondensque Eliufilius Barachel Buzites dixit:
“ Iunior sum tempore,
vos autem antiquiores;
idcirco veritus sum et timui
vobis indicare meam sententiam.
6 فاجاب اليهو بن برخئيل البوزي وقال انا صغير في الايام وانتم شيوخ. لاجل ذلك خفت وخشيت ان ابدي لكم رأيي.
7 Dixi: Aetas loquetur,
et annorum multitudo docebit sapientiam.
7 قلت الايام تتكلم وكثرة السنين تظهر حكمة.
8 Sed, ut video, spiritus est in hominibus,
et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam.
8 ولكن في الناس روحا ونسمة القدير تعقلهم.
9 Non sunt longaevi sapientes,
nec senes intellegunt iudicium.
9 ليس الكثيرو الايام حكماء ولا الشيوخ يفهمون الحق.
10 Ideo dicam: Audite me,
ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.
10 لذلك قلت اسمعوني انا ايضا ابدي رأيي.
11 Exspectavi enim sermones vestros,
intendi aurem in prudentiam vestram, donec investigaretis,
11 هانذا قد صبرت لكلامكم. اصغيت الى حججكم حتى فحصتم الاقوال.
12 et ut vos intellegerem nitebar.
Sed, ut video, non est qui possit arguere Iob
et respondere ex vobis sermonibus eius.
12 فتأملت فيكم واذ ليس من حجّ ايوب ولا جواب منكم لكلامه.
13 Ne forte dicatis: “Invenimus sapientiam;
Deus proiecit eum, non homo”.
13 فلا تقولوا قد وجدنا حكمة. الله يغلبه لا الانسان.
14 Non parabo mihi verba,
et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.
14 فانه لم يوجه اليّ كلامه ولا ارد عليه انا بكلامكم.
15 Extimuerunt nec responderunt ultra;
abstuleruntque a se eloquia.
15 تحيروا. لم يجيبوا بعد. انتزع عنهم الكلام.
16 Quoniam igitur exspectavi, et non sunt locuti,
steterunt, nec ultra responderunt,
16 فانتظرت لانهم لم يتكلموا لانهم وقفوا لم يجيبوا بعد.
17 respondebo et ego partem meam
et ostendam scientiam meam.
17 فاجيب انا ايضا حصتي وابدي انا ايضا رأيي.
18 Plenus sum enim sermonibus,
et coarctat me spiritus pectoris mei;
18 لاني ملآن اقوالا. روح باطني تضايقني.
19 en venter meus quasi mustum absque spiraculo,
quod lagunculas novas disrumpit.
19 هوذا بطني كخمر لم تفتح كالزقاق الجديدة يكاد ينشق.
20 Loquar et respirabo paululum,
aperiam labia mea et respondebo.
20 اتكلم فافرج. افتح شفتيّ واجيب.
21 Non accipiam personam viri
et nulli homini blandiar.
21 لا احابينّ وجه رجل ولا أملث انسانا.
22 Nescio enim blandiri,
quia in brevi tolleret me Factor meus.
22 لاني لا اعرف الملث. لانه عن قليل يأخذني صانعي