Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Giobbe 32


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Omiserunt autem tres viri isti respondere Iob, eo quod iustus sibivideretur.1 Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur.
2 Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites decognatione Ram; iratus est autem adversum Iob, eo quod iustum se esse diceretcoram Deo.2 Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram : iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo.
3 Porro adversum amicos eius indignatus est, eo quod non invenissentresponsionem, sed tantummodo condemnassent Iob.3 Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job.
4 Igitur Eliu exspectavit Iobloquentem, eo quod seniores essent, qui loquebantur;4 Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur.
5 cum autem vidisset Eliuquod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.5 Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.
6 Respondensque Eliufilius Barachel Buzites dixit:
“ Iunior sum tempore,
vos autem antiquiores;
idcirco veritus sum et timui
vobis indicare meam sententiam.
6 Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit : Junior sum tempore, vos autem antiquiores :
idcirco, demisso capite,
veritus sum vobis indicare meam sententiam.
7 Dixi: Aetas loquetur,
et annorum multitudo docebit sapientiam.
7 Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur,
et annorum multitudo doceret sapientiam.
8 Sed, ut video, spiritus est in hominibus,
et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam.
8 Sed, ut video, spiritus est in hominibus,
et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.
9 Non sunt longaevi sapientes,
nec senes intellegunt iudicium.
9 Non sunt longævi sapientes,
nec senes intelligunt judicium.
10 Ideo dicam: Audite me,
ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.
10 Ideo dicam : Audite me :
ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.
11 Exspectavi enim sermones vestros,
intendi aurem in prudentiam vestram, donec investigaretis,
11 Expectavi enim sermones vestros ;
audivi prudentiam vestram,
donec disceptaremini sermonibus ;
12 et ut vos intellegerem nitebar.
Sed, ut video, non est qui possit arguere Iob
et respondere ex vobis sermonibus eius.
12 et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam :
sed, ut video, non est qui possit arguere Job,
et respondere ex vobis sermonibus ejus.
13 Ne forte dicatis: “Invenimus sapientiam;
Deus proiecit eum, non homo”.
13 Ne forte dicatis : Invenimus sapientiam :
Deus projecit eum, non homo.
14 Non parabo mihi verba,
et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.
14 Nihil locutus est mihi :
et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.
15 Extimuerunt nec responderunt ultra;
abstuleruntque a se eloquia.
15 Extimuerunt, nec responderunt ultra,
abstuleruntque a se eloquia.
16 Quoniam igitur exspectavi, et non sunt locuti,
steterunt, nec ultra responderunt,
16 Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti :
steterunt, nec ultra responderunt :
17 respondebo et ego partem meam
et ostendam scientiam meam.
17 respondebo et ego partem meam,
et ostendam scientiam meam.
18 Plenus sum enim sermonibus,
et coarctat me spiritus pectoris mei;
18 Plenus sum enim sermonibus,
et coarctat me spiritus uteri mei.
19 en venter meus quasi mustum absque spiraculo,
quod lagunculas novas disrumpit.
19 En venter meus quasi mustum absque spiraculo,
quod lagunculas novas disrumpit.
20 Loquar et respirabo paululum,
aperiam labia mea et respondebo.
20 Loquar, et respirabo paululum :
aperiam labia mea, et respondebo.
21 Non accipiam personam viri
et nulli homini blandiar.
21 Non accipiam personam viri,
et Deum homini non æquabo.
22 Nescio enim blandiri,
quia in brevi tolleret me Factor meus.
22 Nescio enim quamdiu subsistam,
et si post modicum tollat me factor meus.