Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Giobbe 27


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Addidit quoque Iob assu mens parabolam suam et dixit:
1 Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit :
2 “ Vivit Deus, qui abstulit ius meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinemadduxit animam meam,
2 Vivit Deus, qui abstulit judicium meum,
et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam.
3 quia, donec superest halitus in me,
et spiritus Dei in naribus meis,
3 Quia donec superest halitus in me,
et spiritus Dei in naribus meis,
4 non loquentur labia mea iniquitatem,
nec lingua mea meditabitur mendacium!
4 non loquentur labia mea iniquitatem,
nec lingua mea meditabitur mendacium.
5 Absit a me, ut iustos vos esse iudicem;
donec exspirem, non recedam ab innocentia mea.
5 Absit a me ut justos vos esse judicem :
donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.
6 Iustificationem meam, quam coepi tenere, non deseram,
neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.
6 Justificationem meam, quam cœpi tenere, non deseram :
neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.
7 Sit ut impius inimicus meus,
et adversarius meus quasi iniquus.
7 Sit ut impius, inimicus meus,
et adversarius meus quasi iniquus.
8 Quae est enim spes impii, cum secet,
cum rapiat Deus animam eius?
8 Quæ est enim spes hypocritæ, si avare rapiat,
et non liberet Deus animam ejus ?
9 Numquid Deus audiet clamorem eius,
cum venerit super eum angustia?
9 Numquid Deus audiet clamorem ejus,
cum venerit super eum angustia ?
10 Aut poterit in Omnipotente delectari
et invocare Deum omni tempore?
10 aut poterit in Omnipotente delectari,
et invocare Deum omni tempore ?
11 Docebo vos manum Dei,
quae Omnipotens habeat, nec abscondam.
11 Docebo vos per manum Dei quæ Omnipotens habeat,
nec abscondam.
12 Ecce vos omnes observastis,
et quid sine causa vana loquimini?
12 Ecce vos omnes nostis :
et quid sine causa vana loquimini ?
13 Haec est pars hominis impii apud Deum,
et hereditas violentorum, quam ab Omnipotente suscipient.
13 Hæc est pars hominis impii apud Deum,
et hæreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient.
14 Si multiplicati fuerint filii eius, in gladio erunt,
et nepotes eius non saturabuntur pane.
14 Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt,
et nepotes ejus non saturabuntur pane :
15 Qui reliqui fuerint ex eo, sepelientur in interitu,
et viduae illius non plorabunt.
15 qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu,
et viduæ illius non plorabunt.
16 Si comportaverit quasi terram argentum
et sicut lutum praeparaverit vestimenta,
16 Si comportaverit quasi terram argentum,
et sicut lutum præparaverit vestimenta :
17 praeparabit quidem, sed iustus vestietur illis,
et argentum innocens dividet.
17 præparabit quidem, sed justus vestietur illis,
et argentum innocens dividet.
18 Aedificavit sicut aranea domum suam,
et sicut custos fecit umbraculum.
18 Ædificavit sicut tinea domum suam,
et sicut custos fecit umbraculum.
19 Dives, cum dormierit, nihil secum auferet;
aperiet oculos suos et nihil inveniet.
19 Dives, cum dormierit, nihil secum auferet :
aperiet oculos suos, et nihil inveniet.
20 Apprehendet eum quasi aqua inopia,
nocte opprimet eum tempestas.
20 Apprehendet eum quasi aqua inopia :
nocte opprimet eum tempestas.
21 Tollet eum ventus urens et auferet,
et velut turbo rapiet eum de loco suo.
21 Tollet eum ventus urens, et auferet,
et velut turbo rapiet eum de loco suo.
22 Et mittet super eum et non parcet;
de manu eius fugiens fugiet.
22 Et mittet super eum, et non parcet :
de manu ejus fugiens fugiet.
23 Complodet super eum manus suas
et sibilabit eum de loco suo.
23 Stringet super eum manus suas,
et sibilabit super illum, intuens locum ejus.