Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Giobbe 10


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Taedet animam meam vitae meae;
dimittam adversum me eloquium meum,
loquar in amaritudine animae meae.
1 Tædet animam meam vitæ meæ ;
dimittam adversum me eloquium meum :
loquar in amaritudine animæ meæ.
2 Dicam Deo: Noli me condemnare,
indica mihi cur me ita iudices.
2 Dicam Deo : Noli me condemnare ;
indica mihi cur me ita judices.
3 Numquid bonum tibi videtur, si opprimas me
et calumnieris me, opus manuum tuarum,
et super consilium impiorum arrideas?
3 Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me,
et opprimas me opus manuum tuarum,
et consilium impiorum adjuves ?
4 Numquid oculi carnei tibi sunt,
aut, sicut videt homo, et tu videbis?
4 Numquid oculi carnei tibi sunt ?
aut sicut videt homo, et tu videbis ?
5 Numquid sicut dies hominis dies tui,
et anni tui sicut humana sunt tempora,
5 Numquid sicut dies hominis dies tui,
et anni tui sicut humana sunt tempora,
6 ut quaeras iniquitatem meam
et peccatum meum scruteris,
6 ut quæras iniquitatem meam,
et peccatum meum scruteris,
7 cum scias quia nihil impium fecerim,
et sit nemo, qui de manu tua possit eruere?
7 et scias quia nihil impium fecerim,
cum sit nemo qui de manu tua possit eruere ?
8 Manus tuae fecerunt me
et plasmaverunt me totum in circuitu;
et sic repente praecipitas me?
8 Manus tuæ fecerunt me,
et plasmaverunt me totum in circuitu :
et sic repente præcipitas me ?
9 Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me
et in pulverem reduces me.
9 Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me,
et in pulverem reduces me.
10 Nonne sicut lac mulsisti me
et sicut caseum me coagulasti?
10 Nonne sicut lac mulsisti me,
et sicut caseum me coagulasti ?
11 Pelle et carnibus vestisti me;
ossibus et nervis compegisti me.
11 Pelle et carnibus vestisti me ;
ossibus et nervis compegisti me.
12 Vitam et misericordiam tribuisti mihi,
et visitatio tua custodivit spiritum meum.
12 Vitam et misericordiam tribuisti mihi,
et visitatio tua custodivit spiritum meum.
13 Licet haec celes in corde tuo,
tamen scio haec in animo tuo versari.
13 Licet hæc celes in corde tuo,
tamen scio quia universorum memineris.
14 Si peccaverim, observas me
et ab iniquitate mea mundum me esse non pateris.
14 Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi,
cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris ?
15 Et si impius fuero, vae mihi est;
et si iustus, non levabo caput,
saturatus afflictione et miseria.
15 Et si impius fuero, væ mihi est ;
et si justus, non levabo caput,
saturatus afflictione et miseria.
16 Si superbia extollar, quasi catulum leonis capies me
et iterum mirabilem te exhibebis in me.
16 Et propter superbiam quasi leænam capies me,
reversusque mirabiliter me crucias.
17 Instauras testes tuos contra me
et multiplicas iram tuam adversum me,
et poenae militant in me.
17 Instauras testes tuos contra me,
et multiplicas iram tuam adversum me,
et pœnæ militant in me.
18 Quare de vulva eduxisti me?
Qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret!
18 Quare de vulva eduxisti me ?
qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret.
19 Fuissem quasi non essem,
de utero translatus ad tumulum.
19 Fuissem quasi non essem,
de utero translatus ad tumulum.
20 Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi?
Dimitte ergo me, ut refrigerem paululum dolorem meum,
20 Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi ?
dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum,
21 antequam vadam, et non revertar,
ad terram tenebrarum et umbrae mortis,
21 antequam vadam, et non revertar,
ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine :
22 terram caliginis et tenebrarum,
ubi umbra mortis et nullus ordo,
sed sempiternus horror inhabitat ”.
22 terram miseriæ et tenebrarum,
ubi umbra mortis et nullus ordo,
sed sempiternus horror inhabitat.