Jó 23
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Respondens autem Iob ait:
2“ Nunc quoque in amaritu tudine est querela mea,
et manus eius aggravata est super gemitum meum.
3Quis mihi tribuat, ut cognoscam et inveniam illum
et veniam usque ad solium eius?
4Ponam coram eo iudicium
et os meum replebo increpationibus,
5ut sciam verba, quae mihi respondeat,
et intellegam quid loquatur mihi.
6Num multa fortitudine contendet mecum?
Non! Ipse tantum audiat!
7Tunc iustus disceptabit cum illo,
et ego evaderem in perpetuo a iudice meo.
8Si ad orientem iero, non apparet;
si ad occidentem, non intellegam eum.
9Si ad sinistram pergam, non apprehendam eum;
si me vertam ad dexteram, non videbo illum.
10Ipse vero scit viam meam,
et, si probaverit me, quasi aurum egrediar.
11Vestigia eius secutus est pes meus,
viam eius custodivi et non declinavi ex ea.
12A mandatis labiorum eius non recessi
et in sinu meo abscondi verba oris eius.
13Ipse enim solus est, et quis repellet eum?
Et anima eius, quodcumque voluit, hoc fecit.
14Cum expleverit in me voluntatem suam,
et alia multa similia praesto sunt ei;
15et idcirco a facie eius turbatus sum
et considerans eum timore sollicitor.
16Deus mollivit cor meum,
et Omnipotens conturbavit me.
17Non enim perii propter imminentes tenebras,
nec faciem meam operuit caligo.
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc
Altre sezioni del sito