Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Giobbe 23


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Respondens autem Iob ait:
1 Respondens autem Job, ait :
2 “ Nunc quoque in amaritu tudine est querela mea,
et manus eius aggravata est super gemitum meum.
2 Nunc quoque in amaritudine est sermo meus,
et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum.
3 Quis mihi tribuat, ut cognoscam et inveniam illum
et veniam usque ad solium eius?
3 Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum,
et veniam usque ad solium ejus ?
4 Ponam coram eo iudicium
et os meum replebo increpationibus,
4 Ponam coram eo judicium,
et os meum replebo increpationibus :
5 ut sciam verba, quae mihi respondeat,
et intellegam quid loquatur mihi.
5 ut sciam verba quæ mihi respondeat,
et intelligam quid loquatur mihi.
6 Num multa fortitudine contendet mecum?
Non! Ipse tantum audiat!
6 Nolo multa fortitudine contendat mecum,
nec magnitudinis suæ mole me premat.
7 Tunc iustus disceptabit cum illo,
et ego evaderem in perpetuo a iudice meo.
7 Proponat æquitatem contra me,
et perveniat ad victoriam judicium meum.
8 Si ad orientem iero, non apparet;
si ad occidentem, non intellegam eum.
8 Si ad orientem iero, non apparet ;
si ad occidentem, non intelligam eum.
9 Si ad sinistram pergam, non apprehendam eum;
si me vertam ad dexteram, non videbo illum.
9 Si ad sinistram, quid agam ? non apprehendam eum ;
si me vertam ad dexteram, non videbo illum.
10 Ipse vero scit viam meam,
et, si probaverit me, quasi aurum egrediar.
10 Ipse vero scit viam meam,
et probavit me quasi aurum quod per ignem transit.
11 Vestigia eius secutus est pes meus,
viam eius custodivi et non declinavi ex ea.
11 Vestigia ejus secutus est pes meus :
viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea.
12 A mandatis labiorum eius non recessi
et in sinu meo abscondi verba oris eius.
12 A mandatis labiorum ejus non recessi,
et in sinu meo abscondi verba oris ejus.
13 Ipse enim solus est, et quis repellet eum?
Et anima eius, quodcumque voluit, hoc fecit.
13 Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus :
et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit.
14 Cum expleverit in me voluntatem suam,
et alia multa similia praesto sunt ei;
14 Cum expleverit in me voluntatem suam,
et alia multa similia præsto sunt ei.
15 et idcirco a facie eius turbatus sum
et considerans eum timore sollicitor.
15 Et idcirco a facie ejus turbatus sum,
et considerans eum, timore sollicitor.
16 Deus mollivit cor meum,
et Omnipotens conturbavit me.
16 Deus mollivit cor meum,
et Omnipotens conturbavit me.
17 Non enim perii propter imminentes tenebras,
nec faciem meam operuit caligo.
17 Non enim perii propter imminentes tenebras,
nec faciem meam operuit caligo.