Giobbe 23
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | STUTTGARTENSIA-DELITZSCH |
---|---|
1 Respondens autem Iob ait: | 1 וַיַּעַן אִיֹּוב וַיֹּאמַר |
2 “ Nunc quoque in amaritu tudine est querela mea, et manus eius aggravata est super gemitum meum. | 2 גַּם־הַיֹּום מְרִי שִׂחִי יָדִי כָּבְדָה עַל־אַנְחָתִי |
3 Quis mihi tribuat, ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius? | 3 מִי־יִתֵּן יָדַעְתִּי וְאֶמְצָאֵהוּ אָבֹוא עַד־תְּכוּנָתֹו |
4 Ponam coram eo iudicium et os meum replebo increpationibus, | 4 אֶעֶרְכָה לְפָנָיו מִשְׁפָּט וּפִי אֲמַלֵּא תֹוכָחֹות |
5 ut sciam verba, quae mihi respondeat, et intellegam quid loquatur mihi. | 5 אֵדְעָה מִלִּים יַעֲנֵנִי וְאָבִינָה מַה־יֹּאמַר לִי |
6 Num multa fortitudine contendet mecum? Non! Ipse tantum audiat! | 6 הַבְּרָב־כֹּחַ יָרִיב עִמָּדִי לֹא אַךְ־הוּא יָשִׂם בִּי |
7 Tunc iustus disceptabit cum illo, et ego evaderem in perpetuo a iudice meo. | 7 שָׁם יָשָׁר נֹוכָח עִמֹּו וַאֲפַלְּטָה לָנֶצַח מִשֹּׁפְטִי |
8 Si ad orientem iero, non apparet; si ad occidentem, non intellegam eum. | 8 הֵן קֶדֶם אֶהֱלֹךְ וְאֵינֶנּוּ וְאָחֹור וְלֹא־אָבִין לֹו |
9 Si ad sinistram pergam, non apprehendam eum; si me vertam ad dexteram, non videbo illum. | 9 שְׂמֹאול בַּעֲשֹׂתֹו וְלֹא־אָחַז יַעְטֹף יָמִין וְלֹא אֶרְאֶה |
10 Ipse vero scit viam meam, et, si probaverit me, quasi aurum egrediar. | 10 כִּי־יָדַע דֶּרֶךְ עִמָּדִי בְּחָנַנִי כַּזָּהָב אֵצֵא |
11 Vestigia eius secutus est pes meus, viam eius custodivi et non declinavi ex ea. | 11 בַּאֲשֻׁרֹו אָחֲזָה רַגְלִי דַּרְכֹּו שָׁמַרְתִּי וְלֹא־אָט |
12 A mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius. | 12 מִצְוַת פָתָיו וְלֹא אָמִישׁ מֵחֻקִּי צָפַנְתִּי אִמְרֵי־פִיו |
13 Ipse enim solus est, et quis repellet eum? Et anima eius, quodcumque voluit, hoc fecit. | 13 וְהוּא בְאֶחָד וּמִי יְשִׁיבֶנּוּ וְנַפְשֹׁו אִוְּתָה וַיָּעַשׂ |
14 Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia praesto sunt ei; | 14 כִּי יַשְׁלִים חֻקִּי וְכָהֵנָּה רַבֹּות עִמֹּו |
15 et idcirco a facie eius turbatus sum et considerans eum timore sollicitor. | 15 עַל־כֵּן מִפָּנָיו אֶבָּהֵל אֶתְבֹּונֵן וְאֶפְחַד מִמֶּנּוּ |
16 Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me. | 16 וְאֵל הֵרַךְ לִבִּי וְשַׁדַּי הִבְהִילָנִי |
17 Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo. | 17 כִּי־לֹא נִצְמַתִּי מִפְּנֵי־חֹשֶׁךְ וּמִפָּנַי כִּסָּה־אֹפֶל |