1In finem. Servo Domini ipsi David.
2Dixit injustus ut delinquat in semetipso : non est timor Dei ante oculos ejus.
3Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium.
4Verba oris ejus iniquitas, et dolus ; noluit intelligere ut bene ageret.
5Iniquitatem meditatus est in cubili suo ; astitit omni viæ non bonæ : malitiam autem non odivit.
6Domine, in cælo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes.
7Justitia tua sicut montes Dei ; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine,
8quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt.
9Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos :
10quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen.
11Prætende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde.
12Non veniat mihi pes superbiæ, et manus peccatoris non moveat me.
13Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem ; expulsi sunt, nec potuerunt stare.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc