1Homo natus de muliere,
brevi vivens tempore, commotione satiatur.
2Qui quasi flos egreditur et arescit
et fugit velut umbra et non permanet.
3Et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos
et adducere eum tecum in iudicium?
4Quis potest facere mundum de immundo?
Ne unus quidem!
5Si statuti dies hominis sunt,
et numerus mensium eius apud te est,
et constituti sunt termini eius, quos non praeteribit,
6averte oculos tuos ab eo, ut quiescat,
donec solvat, sicut mercennarius, dies suos.
7Nam lignum habet spem;
si praecisum fuerit, rursum virescet,
et rami eius non deficient.
8Si senuerit in terra radix eius,
et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,
9ad odorem aquae germinabit
et faciet comam quasi novellae.
10Homo vero cum mortuus fuerit et debilitatur,
exspirat homo et, ubi, quaeso, est?
11Recedent aquae de mari,
et fluvius vacuefactus arescet;
12sic homo, cum dormierit, non resurget:
donec atteratur caelum, non evigilabit
nec consurget de somno suo.
13Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno seponas me
et abscondas me, donec pertranseat furor tuus,
et constituas mihi tempus, in quo recorderis mei?
14Putasne mortuus homo rursum vivat?
Cunctis diebus, quibus nunc milito,
exspectarem, donec veniat immutatio mea.
15Vocares me, et ego responderem tibi;
opus manuum tuarum requireres.
16Tu quidem nunc gressus meos dinumerares,
sed parceres peccatis meis.
17Signares quasi in sacculo delicta mea,
sed dealbares iniquitatem meam.
18Mons cadens decidit,
et saxum transfertur de loco suo;
19lapides excavant aquae,
et alluvione terra inundatur:
et spem hominis perdes.
20Praevales adversus eum, et in perpetuum transiet;
immutas faciem eius et emittis eum.
21Sive nobiles fuerint filii eius, non novit;
sive ignobiles, non intellegit.
22Attamen caro eius, dum vivet, dolet,
et anima illius super semetipso luget ”.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc