1In finem, pro ea quæ hæreditatem consequitur. Psalmus David.
2Verba mea auribus percipe, Domine ; intellige clamorem meum.
3Intende voci orationis meæ, rex meus et Deus meus.
4Quoniam ad te orabo, Domine : mane exaudies vocem meam.
5Mane astabo tibi, et videbo quoniam non Deus volens iniquitatem tu es.
6Neque habitabit juxta te malignus, neque permanebunt injusti ante oculos tuos.
7Odisti omnes qui operantur iniquitatem ; perdes omnes qui loquuntur mendacium. Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.
8Ego autem in multitudine misericordiæ tuæ introibo in domum tuam ; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.
9Domine, deduc me in justitia tua : propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam.
10Quoniam non est in ore eorum veritas ; cor eorum vanum est.
11Sepulchrum patens est guttur eorum ; linguis suis dolose agebant : judica illos, Deus. Decidant a cogitationibus suis ; secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine.
12Et lætentur omnes qui sperant in te ; in æternum exsultabunt, et habitabis in eis. Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum,
13quoniam tu benedices justo. Domine, ut scuto bonæ voluntatis tuæ coronasti nos.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc