Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Psalmi 146


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Alleluja. Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus ;
Deo nostro sit jucunda, decoraque laudatio.
1 ALLELUIA.
Lauda, anima mea, Dominum;
2 Ædificans Jerusalem Dominus,
dispersiones Israëlis congregabit :
2 laudabo Dominum in vita mea,
psallam Deo meo, quamdiu fuero.
3 qui sanat contritos corde,
et alligat contritiones eorum ;
3 Nolite confidere in principibus,
in filiis hominum, in quibus non est salus.
4 qui numerat multitudinem stellarum,
et omnibus eis nomina vocat.
4 Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam;
in illa die peribunt cogitationes eorum.
5 Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus,
et sapientiæ ejus non est numerus.
5 Beatus, cuius Deus Iacob est adiutor,
cuius spes in Domino Deo suo,
6 Suscipiens mansuetos Dominus ;
humilians autem peccatores usque ad terram.
6 qui fecit caelum et terram,
mare et omnia, quae in eis sunt;
qui custodit veritatem in saeculum,
7 Præcinite Domino in confessione ;
psallite Deo nostro in cithara.
7 facit iudicium oppressis,
dat escam esurientibus.
Dominus solvit compeditos,
8 Qui operit cælum nubibus,
et parat terræ pluviam ;
qui producit in montibus f?num,
et herbam servituti hominum ;
8 Dominus illuminat caecos,
Dominus erigit depressos,
Dominus diligit iustos,
9 qui dat jumentis escam ipsorum,
et pullis corvorum invocantibus eum.
9 Dominus custodit advenas,
pupillum et viduam sustentat
et viam peccatorum disperdit.
10 Non in fortitudine equi voluntatem habebit,
nec in tibiis viri beneplacitum erit ei.
10 Regnabit Dominus in saecula,
Deus tuus, Sion,
in generationem et generationem.
11 Beneplacitum est Domino super timentes eum,
et in eis qui sperant super misericordia ejus.