Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Giobbe 29


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Addidit quoque Iob assumens parabolam suam et di xit:
1 Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit :
2 “ Quis mihi tribuat, ut sim iuxta menses pristinos,
secundum dies, quibus Deus custodiebat me?
2 Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos,
secundum dies quibus Deus custodiebat me ?
3 Quando splendebat lucerna eius super caput meum,
et ad lumen eius ambulabam in tenebris.
3 Quando splendebat lucerna ejus super caput meum,
et ad lumen ejus ambulabam in tenebris :
4 Sicut fui in diebus adulescentiae meae,
quando familiaris Deus erat in tabernaculo meo,
4 sicut fui in diebus adolescentiæ meæ,
quando secreto Deus erat in tabernaculo meo :
5 quando erat Omnipotens mecum,
et in circuitu meo pueri mei,
5 quando erat Omnipotens mecum,
et in circuitu meo pueri mei :
6 quando lavabam pedes meos lacte,
et petra fundebat mihi rivos olei.
6 quando lavabam pedes meos butyro,
et petra fundebat mihi rivos olei :
7 Quando procedebam ad portam civitatis
et in platea parabam cathedram mihi,
7 quando procedebam ad portam civitatis,
et in platea parabant cathedram mihi.
8 videbant me iuvenes et abscondebantur,
et senes assurgentes stabant.
8 Videbant me juvenes, et abscondebantur :
et senes assurgentes stabant.
9 Principes cessabant loqui
et digitum superponebant ori suo.
9 Principes cessabant loqui,
et digitum superponebant ori suo.
10 Vocem suam cohibebant duces,
et lingua eorum palato suo adhaerebat.
10 Vocem suam cohibebant duces,
et lingua eorum gutturi suo adhærebat.
11 Auris audiens beatificabat me,
et oculus videns testimonium reddebat mihi,
11 Auris audiens beatificabat me,
et oculus videns testimonium reddebat mihi :
12 eo quod liberassem pauperem vociferantem
et pupillum, cui non esset adiutor.
12 eo quod liberassem pauperem vociferantem,
et pupillum cui non esset adjutor.
13 Benedictio perituri super me veniebat,
et cor viduae iubilare feci.
13 Benedictio perituri super me veniebat,
et cor viduæ consolatus sum.
14 Iustitia indutus sum et vestivi me,
sicut vestimento et diademate, iudicio meo.
14 Justitia indutus sum,
et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo.
15 Oculus fui caeco
et pes claudo;
15 Oculus fui cæco, et pes claudo.
16 pater eram pauperum
et causam viri ignoti diligentissime investigabam.
16 Pater eram pauperum,
et causam quam nesciebam diligentissime investigabam.
17 Conterebam molas iniqui
et de dentibus illius auferebam praedam.
17 Conterebam molas iniqui,
et de dentibus illius auferebam prædam.
18 Dicebamque: In nidulo meo moriar
et sicut palma multiplicabo dies.
18 Dicebamque : In nidulo meo moriar,
et sicut palma multiplicabo dies.
19 Radix mea aperta est secus aquas,
et ros morabitur in ramis meis.
19 Radix mea aperta est secus aquas,
et ros morabitur in messione mea.
20 Gloria mea semper innovabitur,
et arcus meus in manu mea instaurabitur.
20 Gloria mea semper innovabitur,
et arcus meus in manu mea instaurabitur.
21 Qui me audiebant, blandiebantur
et intenti tacebant ad consilium meum.
21 Qui me audiebant, expectabant sententiam,
et intenti tacebant ad consilium meum.
22 Verbis meis addere nihil audebant,
et super illos stillabat eloquium meum.
22 Verbis meis addere nihil audebant,
et super illos stillabat eloquium meum.
23 Exspectabant me sicut pluviam
et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.
23 Expectabant me sicut pluviam,
et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.
24 Si quando ridebam ad eos, non credebant,
et lux vultus mei non cadebat in terram.
24 Siquando ridebam ad eos, non credebant :
et lux vultus mei non cadebat in terram.
25 Si voluissem ire ad eos, sedebam primus;
cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu,
eram tamen maerentium consolator.
25 Si voluissem ire ad eos, sedebam primus :
cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu,
eram tamen mœrentium consolator.