Giobbe 10
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Taedet animam meam vitae meae; dimittam adversum me eloquium meum, loquar in amaritudine animae meae. | 1 Taedet animam meam vitae meae; dimittam adversum me eloquium meum, loquar in amaritudine animae meae. |
2 Dicam Deo: Noli me condemnare, indica mihi cur me ita iudices. | 2 Dicam Deo: Noli me condemnare, indica mihi cur me ita iudices. |
3 Numquid bonum tibi videtur, si opprimas me et calumnieris me, opus manuum tuarum, et super consilium impiorum arrideas? | 3 Numquid bonum tibi videtur, si opprimas me et calumnieris me, opus manuum tuarum, et super consilium impiorum arrideas? |
4 Numquid oculi carnei tibi sunt, aut, sicut videt homo, et tu videbis? | 4 Numquid oculi carnei tibi sunt, aut, sicut videt homo, et tu videbis? |
5 Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora, | 5 Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora, |
6 ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris, | 6 ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris, |
7 cum scias quia nihil impium fecerim, et sit nemo, qui de manu tua possit eruere? | 7 cum scias quia nihil impium fecerim, et sit nemo, qui de manu tua possit eruere? |
8 Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me totum in circuitu; et sic repente praecipitas me? | 8 Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me totum in circuitu; et sic repente praecipitas me? |
9 Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me. | 9 Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me. |
10 Nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti? | 10 Nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti? |
11 Pelle et carnibus vestisti me; ossibus et nervis compegisti me. | 11 Pelle et carnibus vestisti me; ossibus et nervis compegisti me. |
12 Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum. | 12 Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum. |
13 Licet haec celes in corde tuo, tamen scio haec in animo tuo versari. | 13 Licet haec celes in corde tuo, tamen scio haec in animo tuo versari. |
14 Si peccaverim, observas me et ab iniquitate mea mundum me esse non pateris. | 14 Si peccaverim, observas me et ab iniquitate mea mundum me esse non pateris. |
15 Et si impius fuero, vae mihi est; et si iustus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria. | 15 Et si impius fuero, vae mihi est; et si iustus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria. |
16 Si superbia extollar, quasi catulum leonis capies me et iterum mirabilem te exhibebis in me. | 16 Si superbia extollar, quasi catulum leonis capies me et iterum mirabilem te exhibebis in me. |
17 Instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me, et poenae militant in me. | 17 Instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me, et poenae militant in me. |
18 Quare de vulva eduxisti me? Qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret! | 18 Quare de vulva eduxisti me? Qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret! |
19 Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum. | 19 Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum. |
20 Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? Dimitte ergo me, ut refrigerem paululum dolorem meum, | 20 Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? Dimitte ergo me, ut refrigerem paululum dolorem meum, |
21 antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrarum et umbrae mortis, | 21 antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrarum et umbrae mortis, |
22 terram caliginis et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat ”. | 22 terram caliginis et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat ”. |