Jó 11
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Respondens autem Sophar Naamathites dixit:
2“ Numquid illi, qui multa loquitur, non et respondetur?
Aut vir verbosus iustificabitur?
3Vaniloquium tuum viros tacere faciet,
et, cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis?
4Dixisti enim: “Purus est sermo meus,
et mundus sum in conspectu tuo”.5Atque utinam Deus ipse loqueretur tecum
et aperiret labia sua tibi,
6ut ostenderet tibi secreta sapientiae
et arcana consilia eius,
et intellegeres quod multo minora quaerat a te,
quam meretur iniquitas tua.
7Forsitan vestigia Dei comprehendes
et usque ad perfectum Omnipotentem reperies?
8Excelsior caelo est, et quid facies?
Profundior inferno, et quid cognosces?
9Longior terra mensura eius
et latior mari.
10Si subverterit vel concluserit et coarctaverit,
quis contradicet ei?
11Ipse enim novit hominum vanitatem;
et videns iniquitatem nonne considerat?
12Sed et vir vacuus cordatus fit,
et homo tamquam pullum onagri nascitur.
13Tu autem, si cor tuum firmaveris
et expanderis ad eum manus tuas,14si iniquitatem, quae est in manu tua,abstuleris a te,
et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia,
15tunc levare poteris faciem tuam absque macula
et eris stabilis et non timebis.
16Miseriae quoque oblivisceris
et quasi aquarum, quae praeterierunt, recordaberis.
17Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam,
et, cum te caligine tectum putaveris, orieris ut lucifer.
18Et habebis fiduciam, proposita tibi spe,
et defossus securus dormies.
19Requiesces, et non erit qui te exterreat;
et deprecabuntur faciem tuam plurimi.
20Oculi autem impiorum deficient,
et effugium peribit ab eis;
et spes illorum exhalatio animae ”.
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc
Altre sezioni del sito