1Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania ?
2Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus christum ejus.
3Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum.
4Qui habitat in cælis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos.
5Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos.
6Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus.
7Dominus dixit ad me : Filius meus es tu ; ego hodie genui te.
8Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ.
9Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos.
10Et nunc, reges, intelligite ; erudimini, qui judicatis terram.
11Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore.
12Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa.
13Cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eo.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc