Psalmi 113
Versetti esaminati
| Bibbia Vulgata Clementina | Miqra 'al pi ha-Mesorah |
|---|---|
| 1 Alleluja. In exitu Israël de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro, | 1 הַלְלוּ יָהּ ׀הַלְלוּ עַבְדֵי יְהֹוָההַֽלְלוּ אֶת־שֵׁם יְהֹוָֽה׃ |
| 2 facta est Judæa sanctificatio ejus ; Israël potestas ejus. | 2 יְהִי שֵׁם יְהֹוָה מְבֹרָךְמֵעַתָּה וְעַד־עוֹלָֽם׃ |
| 3 Mare vidit, et fugit ; Jordanis conversus est retrorsum. | 3 מִמִּזְרַח־שֶׁמֶשׁ עַד־מְבוֹאוֹמְהֻלָּל שֵׁם יְהֹוָֽה׃ |
| 4 Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. | 4 רָם עַל־כׇּל־גּוֹיִם ׀ יְהֹוָהעַל הַשָּׁמַיִם כְּבוֹדֽוֹ׃ |
| 5 Quid est tibi, mare, quod fugisti ? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum ? | 5 מִי כַּיהֹוָה אֱלֹהֵינוּהַֽמַּגְבִּיהִי לָשָֽׁבֶת׃ |
| 6 montes, exsultastis sicut arietes ? et colles, sicut agni ovium ? | 6 הַֽמַּשְׁפִּילִי לִרְאוֹתבַּשָּׁמַיִם וּבָאָֽרֶץ׃ |
| 7 A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob : | 7 מְקִימִי מֵעָפָר דָּלמֵאַשְׁפֹּת יָרִים אֶבְיֽוֹן׃ |
| 8 qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum. | 8 לְהוֹשִׁיבִי עִם־נְדִיבִיםעִם נְדִיבֵי עַמּֽוֹ׃ |
| 9 Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam : | 9 מֽוֹשִׁיבִי ׀ עֲקֶרֶת הַבַּיִתאֵֽם־הַבָּנִים שְׂמֵחָההַֽלְלוּ־יָֽהּ׃ |
| 10 super misericordia tua et veritate tua ; nequando dicant gentes : Ubi est Deus eorum ? | |
| 11 Deus autem noster in cælo ; omnia quæcumque voluit fecit. | |
| 12 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. | |
| 13 Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt. | |
| 14 Aures habent, et non audient ; nares habent, et non odorabunt. | |
| 15 Manus habent, et non palpabunt ; pedes habent, et non ambulabunt ; non clamabunt in gutture suo. | |
| 16 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. | |
| 17 Domus Israël speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est. | |
| 18 Domus Aaron speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est. | |
| 19 Qui timent Dominum speraverunt in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est. | |
| 20 Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israël ; benedixit domui Aaron. | |
| 21 Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus. | |
| 22 Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros. | |
| 23 Benedicti vos a Domino, qui fecit cælum et terram. | |
| 24 Cælum cæli Domino ; terram autem dedit filiis hominum. | |
| 25 Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum : | |
| 26 sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum. |