Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Giobbe 5


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Voca ergo, si est qui tibi re spondeat!
Ad quem sanctorum converteris?
1 Voca ergo, si est qui tibi respondeat,
et ad aliquem sanctorum convertere.
2 Vere stultum interficit iracundia,
et fatuum occidit invidia.
2 Vere stultum interficit iracundia,
et parvulum occidit invidia.
3 Ego vidi stultum firma radice
et maledixi sedi eius statim.
3 Ego vidi stultum firma radice,
et maledixi pulchritudini ejus statim.
4 Longe fient filii eius a salute
et conterentur in porta, et non erit qui eruat.
4 Longe fient filii ejus a salute,
et conterentur in porta,
et non erit qui eruat.
5 Cuius messem famelicus comedet,
et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias eius.
5 Cujus messem famelicus comedet,
et ipsum rapiet armatus,
et bibent sitientes divitias ejus.
6 Quia non egreditur ex pulvere nequitia,
et de humo non oritur dolor.
6 Nihil in terra sine causa fit,
et de humo non oritur dolor.
7 Sed homo generat laborem,
et aves elevant volatum.
7 Homo nascitur ad laborem,
et avis ad volatum.
8 Quam ob rem ego deprecabor Dominum
et ad Deum ponam eloquium meum,
8 Quam ob rem ego deprecabor Dominum,
et ad Deum ponam eloquium meum :
9 qui facit magna et inscrutabilia
et mirabilia absque numero;
9 qui facit magna et inscrutabilia,
et mirabilia absque numero ;
10 qui dat pluviam super faciem terrae
et irrigat aquis rura;
10 qui dat pluviam super faciem terræ,
et irrigat aquis universa ;
11 qui ponit humiles in sublime
et maerentes erigit sospitate;
11 qui ponit humiles in sublime,
et mœrentes erigit sospitate ;
12 qui dissipat cogitationes malignorum,
ne possint implere manus eorum, quod coeperant;
12 qui dissipat cogitationes malignorum,
ne possint implere manus eorum quod cœperant ;
13 qui apprehendit sapientes in astutia eorum
et consilium pravorum dissipat.
13 qui apprehendit sapientes in astutia eorum,
et consilium pravorum dissipat.
14 Per diem incurrent tenebras
et, quasi in nocte, sic palpabunt in meridie.
14 Per diem incurrent tenebras,
et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie.
15 Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum
et de manu violenti pauperem;
15 Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum,
et de manu violenti pauperem.
16 et erit egeno spes,
iniquitas autem contrahet os suum.
16 Et erit egeno spes ;
iniquitas autem contrahet os suum.
17 Beatus homo, qui corripitur a Deo;
increpationem ergo Omnipotentis ne reprobes.
17 Beatus homo qui corripitur a Deo :
increpationem ergo Domini ne reprobes :
18 Quia ipse vulnerat et medetur,
percutit, et manus eius sanabunt.
18 quia ipse vulnerat, et medetur ;
percutit, et manus ejus sanabunt.
19 In sex tribulationibus liberabit te,
et in septem non tanget te malum.
19 In sex tribulationibus liberabit te,
et in septima non tanget te malum.
20 In fame eruet te de morte
et in bello de manu gladii.
20 In fame eruet te de morte,
et in bello de manu gladii.
21 A flagello linguae absconderis
et non timebis vastationem, cum venerit.
21 A flagello linguæ absconderis,
et non timebis calamitatem cum venerit.
22 In vastitate et fame ridebis
et bestias terrae non formidabis.
22 In vastitate et fame ridebis,
et bestias terræ non formidabis.
23 Sed cum lapidibus campi pactum tuum,
et bestiae terrae pacificae erunt tibi.
23 Sed cum lapidibus regionum pactum tuum,
et bestiæ terræ pacificæ erunt tibi.
24 Et scies quod pacem habeattabernaculum tuum,
et visitans habitationem tuam non falleris.
24 Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum ;
et visitans speciem tuam, non peccabis.
25 Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum,
et progenies tua quasi herba terrae.
25 Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum,
et progenies tua quasi herba terræ.
26 Ingredieris in abundantia sepulcrum,
sicut infertur acervus tritici in tempore suo.
26 Ingredieris in abundantia sepulchrum,
sicut infertur acervus tritici in tempore suo.
27 Ecce hoc, ut investigavimus, ita est;
oboedi illi et tu sapias tibi ”.
27 Ecce hoc, ut investigavimus, ita est :
quod auditum, mente pertracta.