Giobbe 35
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Igitur Eliu haec rursum locutus est: | 1 Igitur Eliu hæc rursum locutus est : |
2 “ Numquid aequa tibi videtur tua cogitatio, ut diceres: “Iustificatio mea coram Deo”? | 2 Numquid æqua tibi videtur tua cogitatio, ut diceres : Justior sum Deo ? |
3 Dixisti enim: “Quid ad te? Vel quid tibi proderit, si ego peccavero?”. | 3 Dixisti enim : Non tibi placet quod rectum est : vel quid tibi proderit, si ego peccavero ? |
4 Itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum. | 4 Itaque ego respondebo sermonibus tuis, et amicis tuis tecum. |
5 Suspice caelum et intuere et contemplare nubes quod altiores te sint. | 5 Suspice cælum, et intuere : et contemplare æthera quod altior te sit. |
6 Si peccaveris, quid facies ei? Et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae, quid facies contra eum? | 6 Si peccaveris, quid ei nocebis ? et si multiplicatæ fuerint iniquitates tuæ, quid facies contra eum ? |
7 Porro si iuste egeris, quid donabis ei? Aut quid de manu tua accipiet? | 7 Porro si juste egeris, quid donabis ei ? aut quid de manu tua accipiet ? |
8 Homini, qui similis tui est, nocebit impietas tua, et filium hominis adiuvabit iustitia tua. | 8 Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua : et filium hominis adjuvabit justitia tua. |
9 Propter multitudinem oppressorum clamabunt et eiulabunt propter vim brachii tyrannorum, | 9 Propter multitudinem calumniatorum clamabunt, et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum. |
10 sed nemo dixit: “Ubi est Deus, qui fecit me, qui dedit carmina in nocte, | 10 Et non dixit : Ubi est Deus qui fecit me, qui dedit carmina in nocte ; |
11 qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nos?”. | 11 qui docet nos super jumenta terræ, et super volucres cæli erudit nos ? |
12 Ibi clamabunt, et non exaudiet, propter superbiam malorum. | 12 Ibi clamabunt, et non exaudiet, propter superbiam malorum. |
13 Etiam, frustra: non audiet Deus, et Omnipotens non intuebitur. | 13 Non ergo frustra audiet Deus, et Omnipotens causas singulorum intuebitur. |
14 Omnino cum dixeris: “Non considerat”, iudicium est coram illo, et exspectas eum. | 14 Etiam cum dixeris : Non considerat : judicare coram illo, et expecta eum. |
15 Et nunc cum dicis: “Ira eius poenas non infert, nec ulciscitur scelus valde”, | 15 Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur scelus valde. |
16 Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat ”. | 16 Ergo Job frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat. |