Giobbe 35
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Igitur Eliu haec rursum locutus est: | 1 Igitur Eliu haec rursum locutus est: |
2 “ Numquid aequa tibi videtur tua cogitatio, ut diceres: “Iustificatio mea coram Deo”? | 2 “ Numquid aequa tibi videtur tua cogitatio, ut diceres: “Iustificatio mea coram Deo”? |
3 Dixisti enim: “Quid ad te? Vel quid tibi proderit, si ego peccavero?”. | 3 Dixisti enim: “Quid ad te? Vel quid tibi proderit, si ego peccavero?”. |
4 Itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum. | 4 Itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum. |
5 Suspice caelum et intuere et contemplare nubes quod altiores te sint. | 5 Suspice caelum et intuere et contemplare nubes quod altiores te sint. |
6 Si peccaveris, quid facies ei? Et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae, quid facies contra eum? | 6 Si peccaveris, quid facies ei? Et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae, quid facies contra eum? |
7 Porro si iuste egeris, quid donabis ei? Aut quid de manu tua accipiet? | 7 Porro si iuste egeris, quid donabis ei? Aut quid de manu tua accipiet? |
8 Homini, qui similis tui est, nocebit impietas tua, et filium hominis adiuvabit iustitia tua. | 8 Homini, qui similis tui est, nocebit impietas tua, et filium hominis adiuvabit iustitia tua. |
9 Propter multitudinem oppressorum clamabunt et eiulabunt propter vim brachii tyrannorum, | 9 Propter multitudinem oppressorum clamabunt et eiulabunt propter vim brachii tyrannorum, |
10 sed nemo dixit: “Ubi est Deus, qui fecit me, qui dedit carmina in nocte, | 10 sed nemo dixit: “Ubi est Deus, qui fecit me, qui dedit carmina in nocte, |
11 qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nos?”. | 11 qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nos?”. |
12 Ibi clamabunt, et non exaudiet, propter superbiam malorum. | 12 Ibi clamabunt, et non exaudiet, propter superbiam malorum. |
13 Etiam, frustra: non audiet Deus, et Omnipotens non intuebitur. | 13 Etiam, frustra: non audiet Deus, et Omnipotens non intuebitur. |
14 Omnino cum dixeris: “Non considerat”, iudicium est coram illo, et exspectas eum. | 14 Omnino cum dixeris: “Non considerat”, iudicium est coram illo, et exspectas eum. |
15 Et nunc cum dicis: “Ira eius poenas non infert, nec ulciscitur scelus valde”, | 15 Et nunc cum dicis: “Ira eius poenas non infert, nec ulciscitur scelus valde”, |
16 Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat ”. | 16 Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat ”. |