1Igitur Eliu haec rursum locutus est:
2“ Numquid aequa tibi videtur tua cogitatio,
ut diceres: “Iustificatio mea coram Deo”?
3Dixisti enim: “Quid ad te?
Vel quid tibi proderit, si ego peccavero?”.
4Itaque ego respondebo sermonibus tuis
et amicis tuis tecum.
5Suspice caelum et intuere
et contemplare nubes quod altiores te sint.
6Si peccaveris, quid facies ei?
Et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae, quid facies contra eum?
7Porro si iuste egeris, quid donabis ei?
Aut quid de manu tua accipiet?
8Homini, qui similis tui est, nocebit impietas tua,
et filium hominis adiuvabit iustitia tua.
9Propter multitudinem oppressorum clamabunt
et eiulabunt propter vim brachii tyrannorum,
10sed nemo dixit: “Ubi est Deus, qui fecit me,
qui dedit carmina in nocte,
11qui docet nos super iumenta terrae
et super volucres caeli erudit nos?”.
12Ibi clamabunt, et non exaudiet,
propter superbiam malorum.
13Etiam, frustra: non audiet Deus,
et Omnipotens non intuebitur.
14Omnino cum dixeris: “Non considerat”,
iudicium est coram illo, et exspectas eum.
15Et nunc cum dicis: “Ira eius poenas non infert,
nec ulciscitur scelus valde”,
16Iob frustra aperit os suum
et absque scientia verba multiplicat ”.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online