Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Giobbe 32


font
NOVA VULGATANOVA VULGATA
1 Omiserunt autem tres viri isti respondere Iob, eo quod iustus sibivideretur.1 Omiserunt autem tres viri isti respondere Iob, eo quod iustus sibivideretur.
2 Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites decognatione Ram; iratus est autem adversum Iob, eo quod iustum se esse diceretcoram Deo.2 Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites decognatione Ram; iratus est autem adversum Iob, eo quod iustum se esse diceretcoram Deo.
3 Porro adversum amicos eius indignatus est, eo quod non invenissentresponsionem, sed tantummodo condemnassent Iob.3 Porro adversum amicos eius indignatus est, eo quod non invenissentresponsionem, sed tantummodo condemnassent Iob.
4 Igitur Eliu exspectavit Iobloquentem, eo quod seniores essent, qui loquebantur;4 Igitur Eliu exspectavit Iobloquentem, eo quod seniores essent, qui loquebantur;
5 cum autem vidisset Eliuquod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.5 cum autem vidisset Eliuquod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.
6 Respondensque Eliufilius Barachel Buzites dixit:
“ Iunior sum tempore,
vos autem antiquiores;
idcirco veritus sum et timui
vobis indicare meam sententiam.
6 Respondensque Eliufilius Barachel Buzites dixit:
“ Iunior sum tempore,
vos autem antiquiores;
idcirco veritus sum et timui
vobis indicare meam sententiam.
7 Dixi: Aetas loquetur,
et annorum multitudo docebit sapientiam.
7 Dixi: Aetas loquetur,
et annorum multitudo docebit sapientiam.
8 Sed, ut video, spiritus est in hominibus,
et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam.
8 Sed, ut video, spiritus est in hominibus,
et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam.
9 Non sunt longaevi sapientes,
nec senes intellegunt iudicium.
9 Non sunt longaevi sapientes,
nec senes intellegunt iudicium.
10 Ideo dicam: Audite me,
ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.
10 Ideo dicam: Audite me,
ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.
11 Exspectavi enim sermones vestros,
intendi aurem in prudentiam vestram, donec investigaretis,
11 Exspectavi enim sermones vestros,
intendi aurem in prudentiam vestram, donec investigaretis,
12 et ut vos intellegerem nitebar.
Sed, ut video, non est qui possit arguere Iob
et respondere ex vobis sermonibus eius.
12 et ut vos intellegerem nitebar.
Sed, ut video, non est qui possit arguere Iob
et respondere ex vobis sermonibus eius.
13 Ne forte dicatis: “Invenimus sapientiam;
Deus proiecit eum, non homo”.
13 Ne forte dicatis: “Invenimus sapientiam;
Deus proiecit eum, non homo”.
14 Non parabo mihi verba,
et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.
14 Non parabo mihi verba,
et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.
15 Extimuerunt nec responderunt ultra;
abstuleruntque a se eloquia.
15 Extimuerunt nec responderunt ultra;
abstuleruntque a se eloquia.
16 Quoniam igitur exspectavi, et non sunt locuti,
steterunt, nec ultra responderunt,
16 Quoniam igitur exspectavi, et non sunt locuti,
steterunt, nec ultra responderunt,
17 respondebo et ego partem meam
et ostendam scientiam meam.
17 respondebo et ego partem meam
et ostendam scientiam meam.
18 Plenus sum enim sermonibus,
et coarctat me spiritus pectoris mei;
18 Plenus sum enim sermonibus,
et coarctat me spiritus pectoris mei;
19 en venter meus quasi mustum absque spiraculo,
quod lagunculas novas disrumpit.
19 en venter meus quasi mustum absque spiraculo,
quod lagunculas novas disrumpit.
20 Loquar et respirabo paululum,
aperiam labia mea et respondebo.
20 Loquar et respirabo paululum,
aperiam labia mea et respondebo.
21 Non accipiam personam viri
et nulli homini blandiar.
21 Non accipiam personam viri
et nulli homini blandiar.
22 Nescio enim blandiri,
quia in brevi tolleret me Factor meus.
22 Nescio enim blandiri,
quia in brevi tolleret me Factor meus.