1Canticum graduum. Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi : In domum Domini ibimus.
2Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem.
3Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum.
4Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini : testimonium Israël, ad confitendum nomini Domini.
5Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David.
6Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te.
7Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis.
8Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te.
9Propter domum Domini Dei nostri, quæsivi bona tibi.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc