Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Psalmi 128


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Canticum graduum. Sæpe expugnaverunt me a juventute mea,
dicat nunc Israël ;
1 Canticum ascensionum.
Beatus omnis, qui timet Dominum,
qui ambulat in viis eius.
2 sæpe expugnaverunt me a juventute mea :
etenim non potuerunt mihi.
2 Labores manuum tuarum manducabis,
beatus es, et bene tibi erit.
3 Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores ;
prolongaverunt iniquitatem suam.
3 Uxor tua sicut vitis fructifera
in lateribus domus tuae;
filii tui sicut novellae olivarum
in circuitu mensae tuae.
4 Dominus justus
concidit cervices peccatorum.
4 Ecce sic benedicetur homo,
qui timet Dominum.
5 Confundantur, et convertantur retrorsum
omnes qui oderunt Sion.
5 Benedicat tibi Dominus ex Sion,
et videas bona Ierusalem
omnibus diebus vitae tuae;
6 Fiant sicut f?num tectorum,
quod priusquam evellatur exaruit :
6 et videas filios filiorum tuorum.
Pax super Israel!
7 de quo non implevit manum suam qui metit,
et sinum suum qui manipulos colligit.
8 Et non dixerunt qui præteribant :
Benedictio Domini super vos.
Benediximus vobis in nomine Domini.