Scrutatio

Giovedi, 25 aprile 2024 - San Marco ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Matteo 22


font

1Et respondens Iesus dixit ite rum in parabolis eis dicens:2“ Similefactum est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.3Et misitservos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.4Iterum misitalios servos dicens: “Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri meiet altilia occisa, et omnia parata; venite ad nuptias”.5Illi autemneglexerunt et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam;6reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia affectos occiderunt.
7Rex autem iratus est et, missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos etcivitatem illorum succendit.8Tunc ait servis suis: “Nuptiae quidem parataesunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni;9ite ergo ad exitus viarum, etquoscumque inveneritis, vocate ad nuptias”.10Et egressi servi illi in vias,congregaverunt omnes, quos invenerunt, malos et bonos; et impletae sunt nuptiaediscumbentium.11Intravit autem rex, ut videret discumbentes, et vidit ibihominem non vestitum veste nuptiali12et ait illi: “Amice, quomodo hucintrasti, non habens vestem nuptialem?”. At ille obmutuit.13Tunc dixit rexministris: “Ligate pedes eius et manus et mittite eum in tenebras exteriores:ibi erit fletus et stridor dentium”.14Multi enim sunt vocati, pauci veroelecti ”.
15Tunc abeuntes pharisaei consilium inierunt, ut caperent eum in sermone.16Etmittunt ei discipulos suos cum herodianis dicentes: “ Magister, scimus quiaverax es et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo; non enimrespicis personam hominum.17Dic ergo nobis quid tibi videatur: Licet censumdare Caesari an non? ”.18Cognita autem Iesus nequitia eorum, ait: “ Quidme tentatis, hypocritae?19Ostendite mihi nomisma census ”. At illiobtulerunt ei denarium.20Et ait illis: “ Cuius est imago haec etsuprascriptio? ”.21Dicunt ei: “ Caesaris ”. Tunc ait illis: “ Redditeergo, quae sunt Caesaris, Caesari et, quae sunt Dei, Deo ”.22Et audientesmirati sunt et, relicto eo, abierunt.
23In illo die accesserunt ad eum sadducaei, qui dicunt non esse resurrectionem,et interrogaverunt eum24dicentes: “ Magister, Moyses dixit, si quis mortuusfuerit non habens filios, ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semenfratri suo.25Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta,defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo;26similitersecundus et tertius usque ad septimum.27Novissime autem omnium mulier defunctaest.28In resurrectione ergo cuius erit de septem uxor? Omnes enim habuerunteam ”.29Respondens autem Iesus ait illis: “ Erratis nescientes Scripturasneque virtutem Dei;30in resurrectione enim neque nubent neque nubentur, sedsunt sicut angeli in caelo.31De resurrectione autem mortuorum non legistis,quod dictum est vobis a Deo dicente:32“Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac etDeus Iacob”? Non est Deus mortuorum sed viventium ”.33Et audientes turbaemirabantur in doctrina eius.
34Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset sadducaeis, conveneruntin unum.35Et interrogavit unus ex eis legis doctor tentans eum:36“Magister, quod est mandatum magnum in Lege? ”.37Ait autem illi: “ DiligesDominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua:38hoc est magnum et primum mandatum.39Secundum autem simile est huic: Diligesproximum tuum sicut teipsum.40In his duobus mandatis universa Lex pendet etProphetae ”.41Congregatis autem pharisaeis, interrogavit eos Iesus42dicens: “ Quid vobis videtur de Christo? Cuius filius est? ”. Dicunt ei: “David ”.43Ait illis: “ Quomodo ergo David in Spiritu vocat eum Dominumdicens:
44“Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis,
donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis”?
45Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius eius est? ”.46Et nemopoterat respondere ei verbum, neque ausus fuit quisquam ex illa die eum ampliusinterrogare.