Scrutatio

Venerdi, 26 aprile 2024 - San Marcellino ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Matteo 27


font

1Mane autem facto, consi lium inierunt omnes princi pes sacerdotum etseniores populi adversus Iesum, ut eum morti traderent.2Et vinctum adduxerunteum et tradiderunt Pilato praesidi.
3Tunc videns Iudas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, paenitentia ductus,rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus4dicens: “Peccavi tradens sanguinem innocentem ”. At illi dixerunt: “ Quid ad nos? Tuvideris! ”.5Et proiectis argenteis in templo, recessit et abiens laqueo sesuspendit.6Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: “ Nonlicet mittere eos in corbanam, quia pretium sanguinis est ”.7Consilio auteminito, emerunt ex illis agrum Figuli in sepulturam peregrinorum.8Propter hocvocatus est ager ille ager Sanguinis usque in hodiernum diem.9Tunc impletumest quod dictum est per Ieremiam prophetam di centem: “ Et acceperunt trigintaargenteos, pretium appretiati quem appretiaverunt a filiis Israel,10etdederunt eos in agrum Figuli, sicut constituit mihi Dominus ”.
11Iesus autem stetit ante praesidem; et interrogavit eum praeses dicens: “ Tues Rex Iudaeorum? ”. Dixit autem Iesus: “ Tu dicis ”.12Et cumaccusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit.13Tuncdicit illi Pilatus: “ Non audis quanta adversum te dicant testimonia? ”.14Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur praeses vehementer.
15Per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere turbae unum vinctum,quem voluissent.16Habebant autem tunc vinctum insignem, qui dicebaturBarabbas.17Congregatis ergo illis dixit Pilatus: “ Quem vultis dimittamvobis: Barabbam an Iesum, qui dicitur Christus? ”.18Sciebat enim quod perinvidiam tradidissent eum.
19Sedente autem illo pro tribunali, misit ad illum uxor eius dicens: “ Nihiltibi et iusto illi. Multa enim passa sum hodie per visum propter eum ”.20Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt turbis, ut peterentBarabbam, Iesum vero perderent.21Respondens autem praeses ait illis: “ Quemvultis vobis de duobus dimittam? ”. At illi dixerunt: “ Barabbam! ”.22Dicit illis Pilatus: “ Quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus? ”.Dicunt omnes: “ Crucifigatur! ”.23Ait autem: “ Quid enim mali fecit? ”.At illi magis clamabant dicentes: “ Crucifigatur! ”.
24Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret,accepta aqua, lavit manus coram turba dicens: “ Innocens ego sum a sanguinehoc; vos videritis! ”.25Et respondens universus populus dixit: “ Sanguiseius super nos et super filios nostros ”.26Tunc dimisit illis Barabbam;Iesum autem flagellatum tradidit, ut crucifigeretur.
27Tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eumuniversam cohortem.28Et exuentes eum, clamydem coccineam circumdederunt ei29et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et arundinem indextera eius et, genu flexo ante eum, illudebant ei dicentes: “ Ave, rexIudaeorum! ”.30Et exspuentes in eum acceperunt arundinem et percutiebantcaput eius.31Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum clamyde et induerunt eumvestimentis eius et duxerunt eum, ut crucifigerent.
32Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenaeum nomine Simonem; huncangariaverunt, ut tolleret crucem eius.33Et venerunt in locum, qui diciturGolgotha, quod est Calvariae locus,34et dederunt ei vinum bibere cum fellemixtum; et cum gustasset, noluit bibere.35Postquam autem crucifixerunt eum,diviserunt vestimenta eius sortem mittentes36et sedentes servabant eum ibi.37Et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: “ Hic est Iesus RexIudaeorum ”.
38Tunc crucifiguntur cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris.39Praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua40et dicentes: “Qui destruis templum et in triduo illud reaedificas, salva temetipsum; si FiliusDei es, descende de cruce! ”.41Similiter et principes sacerdotum illudentescum scribis et senioribus dicebant:42“ Alios salvos fecit, seipsum nonpotest salvum facere. Rex Israel est; descendat nunc de cruce, et credemus ineum.43Confidit in Deo; liberet nunc, si vult eum. Dixit enim: “Dei Filiussum” ”.44Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo,improperabant ei.
45A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horamnonam.46Et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens: “ Eli, Eli,lema sabacthani? ”, hoc est: “ Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquistime? ”.47Quidam autem ex illic stantibus audientes dicebant: “ Eliam vocatiste ”.48Et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto etimposuit arundini et dabat ei bibere.49Ceteri vero dicebant: “ Sine,videamus an veniat Elias liberans eum ”.50Iesus autem iterum clamans vocemagna emisit spiritum.
51Et ecce velum templi scissum est a summo usque deorsum in duas partes, etterra mota est, et petrae scissae sunt;52et monumenta aperta sunt, et multacorpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt53et exeuntes de monumentis postresurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis.54Centurio autem et, qui cum eo erant custodientes Iesum, viso terrae motu et his,quae fiebant, timuerunt valde dicentes: “ Vere Dei Filius erat iste! ”.
55Erant autem ibi mulieres multae a longe aspicientes, quae secutae erant Iesuma Galilaea ministrantes ei;56inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobiet Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei.
57Cum sero autem factum esset, venit homo dives ab Arimathaea nomine Ioseph,qui et ipse discipulus erat Iesu.58Hic accessit ad Pilatum et petiit corpusIesu. Tunc Pilatus iussit reddi.59Et accepto corpore, Ioseph involvit illud insindone munda60et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra,et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit.61Erat autem ibi MariaMagdalene et altera Maria sedentes contra sepulcrum.
62Altera autem die, quae est post Parascevem, convenerunt principes sacerdotumet pharisaei ad Pilatum63dicentes: “ Domine, recordati sumus quia seductorille dixit adhuc vivens: “Post tres dies resurgam”.64Iube ergo custodirisepulcrum usque in diem tertium, ne forte veniant discipuli eius et furentur eumet dicant plebi: “Surrexit a mortuis”, et erit novissimus error peior priore”.65Ait illis Pilatus: “ Habetis custodiam; ite, custodite, sicut scitis”.66Illi autem abeuntes munierunt sepulcrum, signantes lapidem, cumcustodia.