Scrutatio

Giovedi, 28 marzo 2024 - San Castore di Tarso ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Matteo 25


font

1Tunc simile erit regnum cae lorum decem virginibus, quae accipienteslampades suas exierunt obviam sponso.2Quinque autem ex eis erant fatuae, etquinque prudentes.3Fatuae enim, acceptis lampadibus suis, non sumpserunt oleumsecum;4prudentes vero acceperunt oleum in vasis cum lampadibus suis.5Moramautem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.6Media autem nocteclamor factus est: “Ecce sponsus! Exite obviam ei”.7Tunc surrexerunt omnesvirgines illae et ornaverunt lampades suas.8Fatuae autem sapientibus dixerunt:“Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur”.9Responderunt prudentes dicentes: “Ne forte non sufficiat nobis et vobis, itepotius ad vendentes et emite vobis”.10Dum autem irent emere, venit sponsus,et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias; et clausa est ianua.11Novissime autem veniunt et reliquae virgines dicentes: “Domine, domine, aperinobis”.12At ille respondens ait: “Amen dico vobis: Nescio vos”.13Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam.
14Sicut enim homo peregre proficiscens vocavit servos suos et tradidit illisbona sua.15Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum,unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est. Statim16abiit, quiquinque talenta acceperat, et operatus est in eis et lucratus est alia quinque;17similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.18Qui autem unumacceperat, abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui.19Postmultum vero temporis venit dominus servorum illorum et ponit rationem cum eis.20Et accedens, qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talentadicens: “Domine, quinque talenta tradidisti mihi; ecce alia quinquesuperlucratus sum”.21Ait illi dominus eius: “Euge, serve bone et fidelis.Super pauca fuisti fidelis; supra multa te constituam: intra in gaudium dominitui”.22Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: “Domine, duotalenta tradidisti mihi; ecce alia duo lucratus sum”.23Ait illi dominuseius: “Euge, serve bone et fidelis. Super pauca fuisti fidelis; supra multa teconstituam: intra in gaudium domini tui”.24Accedens autem et qui unumtalentum acceperat, ait: “Domine, novi te quia homo durus es: metis, ubi nonseminasti, et congregas, ubi non sparsisti;25et timens abii et absconditalentum tuum in terra. Ecce habes, quod tuum est”.26Respondens autemdominus eius dixit ei: “Serve male et piger! Sciebas quia meto, ubi nonseminavi, et congrego, ubi non sparsi?27Oportuit ergo te mittere pecuniam meamnummulariis, et veniens ego recepissem, quod meum est cum usura.28Tolliteitaque ab eo talentum et date ei, qui habet decem talenta:29omni enim habentidabitur, et abundabit; ei autem, qui non habet, et quod habet, auferetur ab eo.30Et inutilem servum eicite in tenebras exteriores: illic erit fletus etstridor dentium”.
31Cum autem venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes angeli cum eo, tuncsedebit super thronum gloriae suae.32Et congregabuntur ante eum omnes gentes;et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis,33et statuetoves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris.34Tunc dicet Rex his, quia dextris eius erunt: “Venite, benedicti Patris mei; possidete paratum vobisregnum a constitutione mundi.35Esurivi enim, et dedistis mihi manducare;sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me;36nudus, etoperuistis me; infirmus, et visitastis me; in carcere eram, et venistis ad me”.37Tunc respondebunt ei iusti dicentes: “Domine, quando te vidimus esurientemet pavimus, aut sitientem et dedimus tibi potum?38Quando autem te vidimushospitem et collegimus, aut nudum et cooperuimus?39Quando autem te vidimusinfirmum aut in carcere et venimus ad te?”.40Et respondens Rex dicet illis:“Amen dico vobis: Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihifecistis”.41Tunc dicet et his, qui a sinistris erunt: “Discedite a me,maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est Diabolo et angelis eius.42Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihipotum;43hospes eram, et non collegistis me; nudus, et non operuistis me;infirmus et in carcere, et non visitastis me”.44Tunc respondebunt et ipsidicentes: “Domine, quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem autnudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi?”.45Tuncrespondebit illis dicens: “Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni deminimis his, nec mihi fecistis”.46Et ibunt hi in supplicium aeternum, iustiautem in vitam aeternam ”.