Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Matteo 14


font

1In illo tempore audivit He rodes tetrarcha famam Iesu2et ait puerissuis: “ Hic est Ioannes Baptista; ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutesoperantur in eo ”.3Herodes enim tenuit Ioannem et alligavit eum et posuit incarcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui.4Dicebat enim illiIoannes: “ Non licet tibi habere eam ”.5Et volens illum occidere, timuitpopulum, quia sicut prophetam eum habebant.
6Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuitHerodi,7unde cum iuramento pollicitus est ei dare, quodcumque postulasset.8At illa, praemonita a matre sua: “ Da mihi, inquit, hic in disco caput IoannisBaptistae ”.9Et contristatus rex propter iuramentum et eos, qui pariterrecumbebant, iussit dari10misitque et decollavit Ioannem in carcere;11etallatum est caput eius in disco et datum est puellae, et tulit matri suae.12Etaccedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientesnuntiaverunt Iesu.
13Quod cum audisset Iesus, secessit inde in navicula in locum desertum seorsum;et cum audissent, turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus.14Et exiensvidit turbam multam et misertus est eorum et curavit languidos eorum.15Vespereautem facto, accesserunt ad eum discipuli dicentes: “ Desertus est locus, ethora iam praeteriit; dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas ”.16Iesus autem dixit eis: “ Non habent necesse ire; date illis vos manducare”.17Illi autem dicunt ei: “ Non habemus hic nisi quinque panes et duospisces ”.18Qui ait: “ Afferte illos mihi huc ”.19Et cum iussissetturbas discumbere supra fenum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus,aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes, discipuliautem turbis.20Et manducaverunt omnes et saturati sunt; et tulerunt reliquiasfragmentorum duodecim cophinos plenos.21Manducantium autem fuit numerus ferequinque milia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.
22Et statim iussit discipulos ascendere in naviculam et praecedere eum transfretum, donec dimitteret turbas.23Et dimissis turbis, ascendit in montem solusorare. Vespere autem facto, solus erat ibi.
24Navicula autem iam multis stadiis a terra distabat, fluctibus iactata; eratenim contrarius ventus.25Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulanssupra mare.26Discipuli autem, videntes eum supra mare ambulantem, turbati suntdicentes: “ Phantasma est ”, et prae timore clamaverunt.27Statimque Iesuslocutus est eis dicens: “ Habete fiduciam, ego sum; nolite timere! ”.28Respondens autem ei Petrus dixit: “ Domine, si tu es, iube me venire ad tesuper aquas ”.29At ipse ait: “ Veni! ”. Et descendens Petrus de naviculaambulavit super aquas et venit ad Iesum.30Videns vero ventum validum timuitet, cum coepisset mergi, clamavit dicens: “ Domine, salvum me fac! ”.31Continuo autem Iesus extendens manum apprehendit eum et ait illi: “ Modicaefidei, quare dubitasti? ”.32Et cum ascendissent in naviculam, cessavitventus.33Qui autem in navicula erant, adoraverunt eum dicentes: “ VereFilius Dei es! ”.
34Et cum transfretassent, venerunt in terram Gennesaret.35Et cum cognovissenteum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam et obtulerunt eiomnes male habentes,36et rogabant eum, ut vel fimbriam vestimenti eiustangerent; et, quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.