Scrutatio

Venerdi, 26 aprile 2024 - San Marcellino ( Letture di oggi)

Matthæum 22


font

1Et respondens Jesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens :2Simile factum est regnum cælorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.3Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.4Iterum misit alios servos, dicens : Dicite invitatis : Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata : venite ad nuptias.5Illi autem neglexerunt : et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam :6reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt.7Rex autem cum audisset, iratus est : et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit.8Tunc ait servis suis : Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni :9ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias.10Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos : et impletæ sunt nuptiæ discumbentium.11Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali.12Et ait illi : Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem ? At ille obmutuit.13Tunc dicit rex ministris : Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium.14Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
15Tunc abeuntes pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone.16Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes : Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo : non enim respicis personam hominum :17dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Cæsari, an non ?18Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait : Quid me tentatis, hypocritæ ?19ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium.20Et ait illis Jesus : Cujus est imago hæc, et superscriptio ?21Dicunt ei : Cæsaris. Tunc ait illis : Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo.22Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt.
23In illo die accesserunt ad eum sadducæi, qui dicunt non esse resurrectionem : et interrogaverunt eum,24dicentes : Magister, Moyses dixit : Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo.25Erant autem apud nos septem fratres : et primus, uxore ducta, defunctus est : et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo.26Similiter secundus, et tertius usque ad septimum.27Novissime autem omnium et mulier defuncta est.28In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor ? omnes enim habuerunt eam.29Respondens autem Jesus, ait illis : Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.30In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur : sed erunt sicut angeli Dei in cælo.31De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis :32Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob ? Non est Deus mortuorum, sed viventium.33Et audientes turbæ, mirabantur in doctrina ejus.
34Pharisæi autem audientes quod silentium imposuisset sadducæis, convenerunt in unum :35et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum :36Magister, quod est mandatum magnum in lege ?37Ait illi Jesus : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.38Hoc est maximum, et primum mandatum.39Secundum autem simile est huic : Diliges proximum tuum, sicut teipsum.40In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetæ.
41Congregatis autem pharisæis, interrogavit eos Jesus,42dicens : Quid vobis videtur de Christo ? cujus filius est ? Dicunt ei : David.43Ait illis : Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens :44Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ?45Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est ?46Et nemo poterat ei respondere verbum : neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.