Scrutatio

Giovedi, 25 aprile 2024 - San Marco ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Matteo 5


font

1Videns autem turbas, ascendit in montem; et cum sedisset, ac cesserunt adeum discipuli eius;2et aperiens os suum docebat eos dicens:
3“ Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum.
4Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.
5Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.
6Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur.
7Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur.
8Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
9Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.
10Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum estregnum caelorum.
11Beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omnemalum adversum vos, mentientes, propter me.12Gaudete et exsultate, quoniammerces vestra copiosa est in caelis; sic enim persecuti sunt prophetas, quifuerunt ante vos.
13Vos estis sal terrae; quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihilumvalet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus.
14Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita;15neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, utluceat omnibus, qui in domo sunt.16Sic luceat lux vestra coram hominibus, utvideant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est.
17Nolite putare quoniam veni solvere Legem aut Prophetas; non veni solvere, sedadimplere.18Amen quippe dico vobis: Donec transeat caelum et terra, iota unumaut unus apex non praeteribit a Lege, donec omnia fiant.19Qui ergo solveritunum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur inregno caelorum; qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regnocaelorum.
20Dico enim vobis: Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum etpharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum.
21Audistis quia dictum est antiquis: “Non occides; qui autem occiderit, reuserit iudicio”.22Ego autem dico vobis: Omnis, qui irascitur fratri suo, reuserit iudicio; qui autem dixerit fratri suo: “Racha”, reus erit concilio; quiautem dixerit: “Fatue”, reus erit gehennae ignis.23Si ergo offeres munustuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversumte,24relinque ibi munus tuum ante altare et vade, prius, reconciliare fratrituo et tunc veniens offer munus tuum.25Esto consentiens adversario tuo cito,dum es in via cum eo, ne forte tradat te adversarius iudici, et iudex tradat teministro, et in carcerem mittaris.26Amen dico tibi: Non exies inde, donecreddas novissimum quadrantem.
27Audistis quia dictum est: "Non moechaberis".28Ego autem dicovobis: Omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eamin corde suo.29Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum et proiceabs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpustuum mittatur in gehennam.30Et si dextera manus tua scandalizat te, abscideeam et proice abs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quamtotum corpus tuum abeat in gehennam.
31Dictum est autem: “Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellumrepudii”.32Ego autem dico vobis: Omnis, qui dimiserit uxorem suam, exceptafornicationis causa, facit eam moechari; et, qui dimissam duxerit, adulterat.
33Iterum audistis quia dictum est antiquis: "Non periurabis; reddes autemDomino iuramenta tua".34Ego autem dico vobis: Non iurare omnino, nequeper caelum, quia thronus Dei est,35neque per terram, quia scabellum est pedumeius, neque per Hierosolymam, quia civitas est magni Regis;36neque per caputtuum iuraveris, quia non potes unum capillum album facere aut nigrum.37Sitautem sermo vester: “Est, est”, “Non, non”; quod autem his abundantiusest, a Malo est.
38Audistis quia dictum est: "Oculum pro oculo et dentem pro dente".39Ego autem dico vobis: Non resistere malo; sed si quis te percusserit indextera maxilla tua, praebe illi et alteram;40et ei, qui vult tecum iudiciocontendere et tunicam tuam tollere, remitte ei et pallium;41et quicumque teangariaverit mille passus, vade cum illo duo.42Qui petit a te, da ei; etvolenti mutuari a te, ne avertaris.
43Audistis quia dictum est: "Diliges proximum tuum et odio habebisinimicum tuum".44Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros et oratepro persequentibus vos,45ut sitis filii Patris vestri, qui in caelis est, quiasolem suum oriri facit super malos et bonos et pluit super iustos et iniustos.46Si enim dilexeritis eos, qui vos diligunt, quam mercedem habetis? Nonne etpublicani hoc faciunt?47Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quidamplius facitis? Nonne et ethnici hoc faciunt?48Estote ergo vos perfecti,sicut Pater vester caelestis perfectus est.