Scrutatio

Giovedi, 25 aprile 2024 - San Marco ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Matteo 9


font

1Et ascendens in naviculam transfretavit et venit in civita tem suam.2Etecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto. Et videns Iesus fidem illorum,dixit paralytico: “ Confide, fili; remittuntur peccata tua ”.3Et eccequidam de scribis dixerunt intra se: “ Hic blasphemat ”.4Et cum vidissetIesus cogitationes eorum, dixit: “ Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris?5Quid enim est facilius, dicere: “Dimittuntur peccata tua”, aut dicere: “Surgeet ambula”?6Ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem interra dimittendi peccata — tunc ait paralytico - : Surge, tolle lectum tuum etvade in domum tuam ”.7Et surrexit et abiit in domum suam.8Videntes autemturbae timuerunt et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus.
9Et cum transiret inde Iesus, vidit hominem sedentem in teloneo, Matthaeumnomine, et ait illi: “Sequere me”. Et surgens secutus est eum.
10Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatoresvenientes simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius.11Et videntespharisaei dicebant discipulis eius: “ Quare cum publicanis et peccatoribusmanducat magister vester? ”.12At ille audiens ait: “ Non est opusvalentibus medico sed male habentibus.
13Euntes autem discite quid est: “Misericordiam volo et non sacrificium”.Non enim veni vocare iustos sed peccatores ”.
14Tunc accedunt ad eum discipuli Ioannis dicentes: “ Quare nos et pharisaeiieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant? ”.15Et ait illisIesus: “ Numquid possunt convivae nuptiarum lugere, quamdiu cum illis estsponsus? Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt.16Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus; tollit enimsupplementum eius a vestimento, et peior scissura fit.17Neque mittunt vinumnovum in utres veteres, alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utrespereunt; sed vinum novum in utres novos mittunt, et ambo conservantur ”.
18Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit et adorabat eumdicens: “ Filia mea modo defuncta est; sed veni, impone manum tuam super eam,et vivet ”.19Et surgens Iesus sequebatur eum et discipuli eius.
20Et ecce mulier, quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessitretro et tetigit fimbriam vestimenti eius.21Dicebat enim intra se: “ Sitetigero tantum vestimentum eius, salva ero ”.22At Iesus conversus et videnseam dixit: “ Confide, filia; fides tua te salvam fecit ”. Et salva facta estmulier ex illa hora.
23Et cum venisset Iesus in domum principis et vidisset tibicines et turbamtumultuantem,24dicebat: “ Recedite; non est enim mortua puella, sed dormit”. Et deridebant eum.25At cum eiecta esset turba, intravit et tenuit manumeius, et surrexit puella.26Et exiit fama haec in universam terram illam.
27Et transeunte inde Iesu, secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes: “Miserere nostri, fili David! ”.28Cum autem venisset domum, accesserunt adeum caeci, et dicit eis Iesus: “ Creditis quia possum hoc facere? ”. Dicuntei: “Utique, Domine”.29Tunc tetigit oculos eorum dicens: “Secundum fidemvestram fiat vobis”.30Et aperti sunt oculi illorum. Et comminatus est illisIesus dicens: “ Videte, ne quis sciat ”.31Illi autem exeuntesdiffamaverunt eum in universa terra illa.
32Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, daemonium habentem.33Et eiecto daemone, locutus est mutus. Et miratae sunt turbae dicentes: “Numquam apparuit sic in Israel! ”.34Pharisaei autem dicebant: “ Inprincipe daemoniorum eicit daemones ”.
35Et circumibat Iesus civitates omnes et castella, docens in synagogis eorum etpraedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem.36Videns autem turbas, misertus est eis, quia erant vexati et iacentes sicut ovesnon habentes pastorem.37Tunc dicit discipulis suis: “ Messis quidem multa,operarii autem pauci;38rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios inmessem suam ”.