Scrutatio

Mercoledi, 24 aprile 2024 - San Fedele da Sigmaringen ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Matteo 15


font

1Tunc accedunt ad Iesum ab Hierosolymis pharisaei et scribae dicentes:2“Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? Non enim lavantmanus suas, cum panem manducant ”.3Ipse autem respondens ait illis: “Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram?4Nam Deusdixit: "Honora patrem tuum et matrem" et: "Qui maledixerit patrivel matri, morte moriatur".5Vos autem dicitis: “Quicumque dixerit patrivel matri: Munus est, quodcumque ex me profuerit,6non honorificabit patremsuum”; et irritum fecistis verbum Dei propter traditionem vestram.7Hypocritae! Bene prophetavit de vobis Isaias dicens:8"Populus hic labiisme honorat,
cor autem eorum longe est a me;
9sine causa autem colunt me
docentes doctrinas mandata homi num" ”.
10Et convocata ad se turba, dixit eis: “ Audite et intellegite:11Non quodintrat in os, coinquinat hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinathominem! ”.
12Tunc accedentes discipuli dicunt ei: “ Scis quia pharisaei, audito verbo,scandalizati sunt? ”.13At ille respondens ait: “ Omnis plantatio, quam nonplantavit Pater meus caelestis, eradicabitur.14Sinite illos: caeci sunt, ducescaecorum. Caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadent ”.15Respondens autem Petrus dixit ei: “ Edissere nobis parabolam istam ”.16Atille dixit: “ Adhuc et vos sine intellectu estis?17Non intellegitis quiaomne quod in os intrat, in ventrem vadit et in secessum emittitur?18Quae autemprocedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem.19De corde enimexeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsatestimonia, blasphemiae.20Haec sunt, quae coinquinant hominem; non lotis autemmanibus manducare non coinquinat hominem ”.
21Et egressus inde Iesus, secessit in partes Tyri et Sidonis.22Et ecce mulierChananaea a finibus illis egressa clamavit dicens: “ Miserere mei, Domine,fili David! Filia mea male a daemonio vexatur ”.23Qui non respondit eiverbum.
Et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes: “ Dimitte eam, quia clamatpost nos ”.
24Ipse autem respondens ait: “ Non sum missus nisi ad oves,quae perierunt domus Israel ”.25At illa venit et adoravit eum dicens: “Domine, adiuva me! ”.26Qui respondens ait: “ Non est bonum sumere panemfiliorum et mittere catellis ”.27At illa dixit: “ Etiam, Domine, nam etcatelli edunt de micis, quae cadunt de mensa dominorum suorum ”.28Tuncrespondens Iesus ait illi: “ O mulier, magna est fides tua! Fiat tibi, sicutvis ”. Et sanata est filia illius ex illa hora.
29Et cum transisset inde, Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens inmontem sedebat ibi.30Et accesserunt ad eum turbae multae habentes secumclaudos, caecos, debiles, mutos et alios multos et proiecerunt eos ad pedeseius, et curavit eos,31ita ut turba miraretur videntes mutos loquentes,debiles sanos et claudos ambulantes et caecos videntes. Et magnificabant DeumIsrael.32Iesus autem convocatis discipulis suis dixit: “ Misereor turbae,quia triduo iam perseverant mecum et non habent, quod manducent; et dimittereeos ieiunos nolo, ne forte deficiant in via ”.33Et dicunt ei discipuli: “Unde nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam? ”.34Et aitillis Iesus: “ Quot panes habetis? ”. At illi dixerunt: “ Septem et paucospisciculos ”.35Et praecepit turbae, ut discumberet super terram;36etaccipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis,discipuli autem turbis.37Et comederunt omnes et saturati sunt; et, quodsuperfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas.38Erant autem, quimanducaverant, quattuor milia hominum extra mulieres et parvulos.39Et dimissisturbis, ascendit in naviculam et venit in fines Magadan.