Scrutatio

Sabato, 20 aprile 2024 - Beata Chiara Bosatta ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Matteo 11


font

1Et factum est, cum consum masset Iesus praecipiens Duodecim discipulissuis, transiit inde, ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum.
2Ioannes autem, cum audisset in vinculis opera Christi, mittens per discipulossuos3ait illi: “ Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? ”.4Etrespondens Iesus ait illis: “ Euntes renuntiate Ioanni, quae auditis etvidetis:5caeci vident et claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiuntet mortui resurgunt et pauperes evangelizantur;6et beatus est, qui non fueritscandalizatus in me ”.7Illis autem abeuntibus, coepit Iesus dicere ad turbasde Ioanne: “ Quid existis in desertum videre? Arundinem vento agitatam?8Sedquid existis videre? Hominem mollibus vestitum? Ecce, qui mollibus vestiuntur,in domibus regum sunt.9Sed quid existis videre? Prophetam? Etiam, dico vobis,et plus quam prophetam.
10Hic est, de quo scriptum est:
"Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam,
qui praeparabit viam tuam ante te".
11Amen dico vobis: Non surrexit inter natos mulierum maior Ioanne Baptista; quiautem minor est in regno caelorum, maior est illo.12A diebus autem IoannisBaptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.13Omnes enim Prophetae et Lex usque ad Ioannem prophetaverunt;14et si vultisrecipere, ipse est Elias, qui venturus est.15Qui habet aures, audiat.
16Cui autem similem aestimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibusin foro, qui clamantes coaequalibus17dicunt:
“Cecinimus vobis, et non saltastis;
lamentavimus, et non planxistis”.
18Venit enim Ioannes neque manducans neque bibens, et dicunt: “Daemoniumhabet!”;19venit Filius hominis manducans et bibens, et dicunt: “Ecce homovorax et potator vini, publicanorum amicus et peccatorum!”. Et iustificata estsapientia ab operibus suis ”.
20Tunc coepit exprobrare civitatibus, in quibus factae sunt plurimae virtuteseius, quia non egissent paenitentiam:21“ Vae tibi, Chorazin! Vae tibi,Bethsaida! Quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes, quae factae sunt invobis, olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent.22Verumtamen dicovobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis.23Et tu,Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? Usque in infernum descendes!Quia si in Sodomis factae fuissent virtutes, quae factae sunt in te, mansissentusque in hunc diem.24Verumtamen dico vobis: Terrae Sodomorum remissius erit indie iudicii quam tibi ”.
25In illo tempore respondens Iesus dixit: “ Confiteor tibi, Pater, Dominecaeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelastiea parvulis.26Ita, Pater, quoniam sic fuit placitum ante te.27Omnia mihitradita sunt a Patre meo; et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quisnovit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare.
28Venite ad me, omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.29Tollite iugum meum super vos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde,et invenietis requiem animabus vestris.30Iugum enim meum suave, et onus meumleve est ”.