Scrutatio

Martedi, 23 aprile 2024 - San Giorgio ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Matteo 12


font

1In illo tempore abiit Iesus sabbatis per sata; discipuli autem eiusesurierunt et coeperunt vellere spicas et manducare.2Pharisaei autem videntesdixerunt ei: “ Ecce discipuli tui faciunt, quod non licet facere sabbato ”.3At ille dixit eis: “ Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et quicum eo erant?4Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit,quod non licebat ei edere neque his, qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus?5Aut non legistis in Lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violantet sine crimine sunt?6Dico autem vobis quia templo maior est hic.7Si autemsciretis quid est: “Misericordiam volo et non sacrificium”, numquamcondemnassetis innocentes.8Dominus est enim Filius hominis sabbati ”.
9Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum;10et ecce homo manum habensaridam. Et interrogabant eum dicentes: “ Licet sabbatis curare? ”, utaccusarent eum.11Ipse autem dixit illis: “ Quis erit ex vobis homo, quihabeat ovem unam et, si ceciderit haec sabbatis in foveam, nonne tenebit etlevabit eam?12Quanto igitur melior est homo ove! Itaque licet sabbatis benefacere ”.13Tunc ait homini: “ Extende manum tuam ”. Et extendit, etrestituta est sana sicut altera. 14Exeuntes autem pharisaei consilium faciebantadversus eum, quomodo eum perderent.
15Iesus autem sciens secessit inde. Et secuti sunt eum multi, et curavit eosomnes16et comminatus est eis, ne manifestum eum facerent,17ut adimpleretur,quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem:
18“ Ecce puer meus, quem elegi,
dilectus meus, in quo bene placuit animae meae;
ponam Spiritum meum super eum,
et iudicium gentibus nuntiabit.
19Non contendet neque clamabit,
neque audiet aliquis in plateis vocem eius.
20Arundinem quassatam non confringet
et linum fumigans non exstinguet,
donec eiciat ad victoriam iudicium;
21et in nomine eius gentes sperabunt ”.
22Tunc oblatus est ei daemonium habens, caecus et mutus, et curavit eum, ita utmutus loqueretur et videret.23Et stupebant omnes turbae et dicebant: “Numquid hic est filius David? ”.24Pharisaei autem audientes dixerunt: “Hic non eicit daemones nisi in Beelzebul, principe daemonum ”.
25Sciens autem cogitationes eorum dixit eis: “ Omne regnum divisum contra sedesolatur, et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit.26Et siSatanas Satanam eicit, adversus se divisus est; quomodo ergo stabit regnum eius?27Et si ego in Beelzebul eicio daemones, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsiiudices erunt vestri.28Si autem in Spiritu Dei ego eicio daemones, igiturpervenit in vos regnum Dei.29Aut quomodo potest quisquam intrare in domumfortis et vasa eius diripere, nisi prius alligaverit fortem? Et tunc domumillius diripiet.30Qui non est mecum, contra me est; et, qui non congregatmecum, spargit.
31Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritusautem blasphemia non remittetur.32Et quicumque dixerit verbum contra Filiumhominis, remittetur ei; qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, nonremittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro.
33Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite arborem malam etfructum eius malum: si quidem ex fructu arbor agnoscitur.34Progeniesviperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Ex abundantia enimcordis os loquitur.35Bonus homo de bono thesauro profert bona, et malus homode malo thesauro profert mala.36Dico autem vobis: Omne verbum otiosum, quodlocuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii:37ex verbis enimtuis iustificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis ”.
38Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisaeis dicentes: “ Magister,volumus a te signum videre ”.39Qui respondens ait illis: “ Generatio malaet adultera signum requirit; et signum non dabitur ei, nisi signum Ionaeprophetae.40Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribusnoctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribusnoctibus.41Viri Ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista etcondemnabunt eam, quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae; et ecce plusquam Iona hic!42Regina austri surget in iudicio cum generatione ista etcondemnabit eam, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis; etecce plus quam Salomon hic!
43Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca aridaquaerens requiem et non invenit.44Tunc dicit: “Revertar in domum meam undeexivi”; et veniens invenit vacantem, scopis mundatam et ornatam.45Tunc vaditet assumit secum septem alios spiritus nequiores se, et intrantes habitant ibi;et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus. Sic erit et generationi huicpessimae ”.
46Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater et fratres eius stabant forisquaerentes loqui ei.47Dixit autem ei quidam: “ Ecce mater tua et fratres tuiforis stant quaerentes loqui tecum ”.48At ille respondens dicenti sibi ait:“ Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei? ”.49Et extendens manum suamin discipulos suos dixit: “ Ecce mater mea et fratres mei.50Quicumque enimfecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater et soror etmater est ”.