Scrutatio

Giovedi, 25 aprile 2024 - San Marco ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Matteo 21


font

1Et cum appropinquassent Hierosolymis et venissent Bethfage, ad montemOliveti, tunc Iesus misit duos discipulos2dicens eis: “ Ite in castellum,quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea;solvite et adducite mihi.3Et si quis vobis aliquid dixerit, dicite: “Dominuseos necessarios habet”, et confestim dimittet eos ”.4Hoc autem factum est,ut impleretur, quod dictum est per prophetam dicentem:
5“ Dicite filiae Sion:
Ecce Rex tuus venit tibi,
mansuetus et sedens super asinam
et super pullum filium subiugalis ”.
6Euntes autem discipuli fecerunt, sicut praecepit illis Iesus,7et adduxeruntasinam et pullum; et imposuerunt super eis vestimenta sua, et sedit super ea.8Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via; alii autem caedebant ramosde arboribus et sternebant in via.9Turbae autem, quae praecedebant eum et quaesequebantur, clamabant dicentes: “ Hosanna filio David! Benedictus, qui venitin nomine Domini! Hosanna in altissimis! ”.
10Et cum intrasset Hierosolymam, commota est universa civitas dicens: “ Quisest hic?”.11Turbae autem dicebant: “ Hic est Iesus propheta a NazarethGalilaeae ”.
12Et intravit Iesus in templum et eiciebat omnes vendentes et ementes intemplo, et mensas nummulariorum evertit et cathedras vendentium columbas,13etdicit eis: “ Scriptum est: "Domus mea domus orationis vocabitur".Vos autem facitis eam speluncam latronum ”.
14Et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo, et sanavit eos.15Videntesautem principes sacerdotum et scribae mirabilia, quae fecit, et pueros clamantesin templo et dicentes: “ Hosanna filio David ”, indignati sunt16etdixerunt ei: “ Audis quid isti dicant? ”. Iesus autem dicit eis: “ Utique;numquam legistis: "Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem"?”.17Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam ibiquemansit.
18Mane autem revertens in civitatem, esuriit.19Et videns fici arborem unamsecus viam, venit ad eam; et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi:“ Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum ”. Et arefacta est continuoficulnea.20Et videntes discipuli mirati sunt dicentes: “ Quomodo continuoaruit ficulnea? ”.21Respondens autem Iesus ait eis: “ Amen dico vobis: Sihabueritis fidem et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed etsi monti huic dixeritis: “Tolle et iacta te in mare”, fiet.22Et omnia,quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis ”.
23Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotumet seniores populi dicentes: “ In qua potestate haec facis? Et quis tibi dedithanc potestatem? ”.24Respondens autem Iesus dixit illis: “ Interrogabo voset ego unum sermonem, quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam, in quapotestate haec facio:25Baptismum Ioannis unde erat? A caelo an ex hominibus?”. At illi cogitabant inter se dicentes: “ Si dixerimus: “E caelo”,dicet nobis: “Quare ergo non credidistis illi?”;26si autem dixerimus: “Exhominibus”, timemus turbam; omnes enim habent Ioannem sicut prophetam ”.27Et respondentes Iesu dixerunt: “ Nescimus ”. Ait illis et ipse: “ Nec egodico vobis in qua potestate haec facio ”.
28“ Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios. Et accedens adprimum dixit: “Fili, vade hodie, operare in vinea”.29Ille autem respondensait: “Nolo”; postea autem paenitentia motus abiit.30Accedens autem adalterum dixit similiter. At ille respondens ait: “Eo, domine”; et non ivit.31Quis ex duobus fecit voluntatem patris? ”. Dicunt: “ Primus ”. Dicitillis Iesus: “ Amen dico vobis: Publicani et meretrices praecedunt vos inregnum Dei.32Venit enim ad vos Ioannes in via iustitiae, et non credidistisei; publicani autem et meretrices crediderunt ei. Vos autem videntes necpaenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.
33Aliam parabolam audite. Homo erat pater familias, qui plantavit vineam etsaepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et aedificavit turrim et locaviteam agricolis et peregre profectus est.34Cum autem tempus fructuumappropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus eius.35Et agricolae, apprehensis servis eius, alium ceciderunt, alium occiderunt, aliumvero lapidaverunt.36Iterum misit alios servos plures prioribus, et feceruntillis similiter.37Novissime autem misit ad eos filium suum dicens: “Verebunturfilium meum”.38Agricolae autem videntes filium dixerunt intra se: “Hic estheres. Venite, occidamus eum et habebimus hereditatem eius”.39Et apprehensumeum eiecerunt extra vineam et occiderunt.40Cum ergo venerit dominus vineae,quid faciet agricolis illis? ”.41Aiunt illi: “ Malos male perdet et vineamlocabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis ”.42Dicitillis Iesus: “ Numquam legistis in Scripturis:
"Lapidem quem reprobaverunt aedificantes,
hic factus est in caput anguli;
a Domino factum est istud
et est mirabile in oculis nostris" ?
43Ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facientifructus eius.44Et, qui ceciderit super lapidem istum confringetur; super quemvero ceciderit, conteret eum ”.
45Et cum audissent principes sacerdotum et pharisaei parabolas eius,cognoverunt quod de ipsis diceret;46et quaerentes eum tenere, timueruntturbas, quoniam sicut prophetam eum habebant.