Scrutatio

Giovedi, 28 marzo 2024 - San Castore di Tarso ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Matteo 7


font

1Nolite iudicare, ut non iudice mini;2in quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabimini, et in qua mensura mensi fueritis, metietur vobis.3Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo nonvides?4Aut quomodo dices fratri tuo: “Sine, eiciam festucam de oculo tuo”,et ecce trabes est in oculo tuo?5Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo,et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui.
6Nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos, neforte conculcent eas pedibus suis et conversi dirumpant vos.
7Petite, et dabitur vobis; quaerite et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.8Omnis enim qui petit, accipit; et, qui quaerit, invenit; et pulsantiaperietur.9Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem,numquid lapidem porriget ei?10Aut si piscem petierit, numquid serpentemporriget ei?11Si ergo vos, cum sitis mali, nostis dona bona dare filiisvestris, quanto magis Pater vester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se.
12Omnia ergo, quaecumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos faciteeis; haec est enim Lex et Prophetae.
13Intrate per angustam portam, quia lata porta et spatiosa via, quae ducit adperditionem, et multi sunt, qui intrant per eam;14quam angusta porta et artavia, quae ducit ad vitam, et pauci sunt, qui inveniunt eam!
15Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium,intrinsecus autem sunt lupi rapaces.16A fructibus eorum cognoscetis eos;numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus?17Sic omnis arbor bonafructus bonos facit, mala autem arbor fructus malos facit;18non potest arborbona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere.19Omnisarbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur.20Igiturex fructibus eorum cognoscetis eos.
21Non omnis, qui dicit mihi: “Domine, Domine”, intrabit in regnum caelorum,sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est.22Multi dicent mihi inilla die: “Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, et in tuo nominedaemonia eiecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus?”.23Et tuncconfitebor illis: Numquam novi vos; discedite a me, qui operamini iniquitatem.
24Omnis ergo, qui audit verba mea haec et facit ea, assimilabitur virosapienti, qui aedificavit domum suam supra petram.25Et descendit pluvia, etvenerunt flumina, et flaverunt venti et irruerunt in domum illam, et noncecidit; fundata enim erat supra petram.
26Et omnis, qui audit verba mea haec et non facit ea, similis erit viro stulto,qui aedificavit domum suam supra arenam.27Et descendit pluvia, et veneruntflumina, et flaverunt venti et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuitruina eius magna ”.
28Et factum est, cum consummasset Iesus verba haec, admirabantur turbae superdoctrinam eius;29erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicutscribae eorum.