Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Matteo 22


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Et respondens Iesus dixit ite rum in parabolis eis dicens:1 Et respondens Jesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens :
2 “ Similefactum est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.2 Simile factum est regnum cælorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.
3 Et misitservos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.3 Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.
4 Iterum misitalios servos dicens: “Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri meiet altilia occisa, et omnia parata; venite ad nuptias”.4 Iterum misit alios servos, dicens : Dicite invitatis : Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata : venite ad nuptias.
5 Illi autemneglexerunt et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam;5 Illi autem neglexerunt : et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam :
6 reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia affectos occiderunt.
6 reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt.
7 Rex autem iratus est et, missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos etcivitatem illorum succendit.7 Rex autem cum audisset, iratus est : et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit.
8 Tunc ait servis suis: “Nuptiae quidem parataesunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni;8 Tunc ait servis suis : Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni :
9 ite ergo ad exitus viarum, etquoscumque inveneritis, vocate ad nuptias”.9 ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias.
10 Et egressi servi illi in vias,congregaverunt omnes, quos invenerunt, malos et bonos; et impletae sunt nuptiaediscumbentium.10 Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos : et impletæ sunt nuptiæ discumbentium.
11 Intravit autem rex, ut videret discumbentes, et vidit ibihominem non vestitum veste nuptiali11 Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali.
12 et ait illi: “Amice, quomodo hucintrasti, non habens vestem nuptialem?”. At ille obmutuit.12 Et ait illi : Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem ? At ille obmutuit.
13 Tunc dixit rexministris: “Ligate pedes eius et manus et mittite eum in tenebras exteriores:ibi erit fletus et stridor dentium”.13 Tunc dicit rex ministris : Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium.
14 Multi enim sunt vocati, pauci veroelecti ”.
14 Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
15 Tunc abeuntes pharisaei consilium inierunt, ut caperent eum in sermone.15 Tunc abeuntes pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone.
16 Etmittunt ei discipulos suos cum herodianis dicentes: “ Magister, scimus quiaverax es et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo; non enimrespicis personam hominum.16 Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes : Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo : non enim respicis personam hominum :
17 Dic ergo nobis quid tibi videatur: Licet censumdare Caesari an non? ”.17 dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Cæsari, an non ?
18 Cognita autem Iesus nequitia eorum, ait: “ Quidme tentatis, hypocritae?18 Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait : Quid me tentatis, hypocritæ ?
19 Ostendite mihi nomisma census ”. At illiobtulerunt ei denarium.19 ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium.
20 Et ait illis: “ Cuius est imago haec etsuprascriptio? ”.20 Et ait illis Jesus : Cujus est imago hæc, et superscriptio ?
21 Dicunt ei: “ Caesaris ”. Tunc ait illis: “ Redditeergo, quae sunt Caesaris, Caesari et, quae sunt Dei, Deo ”.21 Dicunt ei : Cæsaris. Tunc ait illis : Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo.
22 Et audientesmirati sunt et, relicto eo, abierunt.
22 Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt.
23 In illo die accesserunt ad eum sadducaei, qui dicunt non esse resurrectionem,et interrogaverunt eum23 In illo die accesserunt ad eum sadducæi, qui dicunt non esse resurrectionem : et interrogaverunt eum,
24 dicentes: “ Magister, Moyses dixit, si quis mortuusfuerit non habens filios, ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semenfratri suo.24 dicentes : Magister, Moyses dixit : Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo.
25 Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta,defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo;25 Erant autem apud nos septem fratres : et primus, uxore ducta, defunctus est : et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo.
26 similitersecundus et tertius usque ad septimum.26 Similiter secundus, et tertius usque ad septimum.
27 Novissime autem omnium mulier defunctaest.27 Novissime autem omnium et mulier defuncta est.
28 In resurrectione ergo cuius erit de septem uxor? Omnes enim habuerunteam ”.28 In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor ? omnes enim habuerunt eam.
29 Respondens autem Iesus ait illis: “ Erratis nescientes Scripturasneque virtutem Dei;29 Respondens autem Jesus, ait illis : Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.
30 in resurrectione enim neque nubent neque nubentur, sedsunt sicut angeli in caelo.30 In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur : sed erunt sicut angeli Dei in cælo.
31 De resurrectione autem mortuorum non legistis,quod dictum est vobis a Deo dicente:31 De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis :
32 “Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac etDeus Iacob”? Non est Deus mortuorum sed viventium ”.32 Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob ? Non est Deus mortuorum, sed viventium.
33 Et audientes turbaemirabantur in doctrina eius.
33 Et audientes turbæ, mirabantur in doctrina ejus.
34 Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset sadducaeis, conveneruntin unum.34 Pharisæi autem audientes quod silentium imposuisset sadducæis, convenerunt in unum :
35 Et interrogavit unus ex eis legis doctor tentans eum:35 et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum :
36 “Magister, quod est mandatum magnum in Lege? ”.36 Magister, quod est mandatum magnum in lege ?
37 Ait autem illi: “ DiligesDominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua:37 Ait illi Jesus : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.
38 hoc est magnum et primum mandatum.38 Hoc est maximum, et primum mandatum.
39 Secundum autem simile est huic: Diligesproximum tuum sicut teipsum.39 Secundum autem simile est huic : Diliges proximum tuum, sicut teipsum.
40 In his duobus mandatis universa Lex pendet etProphetae ”.40 In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetæ.
41 Congregatis autem pharisaeis, interrogavit eos Iesus41 Congregatis autem pharisæis, interrogavit eos Jesus,
42 dicens: “ Quid vobis videtur de Christo? Cuius filius est? ”. Dicunt ei: “David ”.42 dicens : Quid vobis videtur de Christo ? cujus filius est ? Dicunt ei : David.
43 Ait illis: “ Quomodo ergo David in Spiritu vocat eum Dominumdicens:
43 Ait illis : Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens :
44 “Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis,
donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis”?
44 Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ?
45 Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius eius est? ”.45 Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est ?
46 Et nemopoterat respondere ei verbum, neque ausus fuit quisquam ex illa die eum ampliusinterrogare.
46 Et nemo poterat ei respondere verbum : neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.