Scrutatio

Giovedi, 18 aprile 2024 - San Galdino ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Matteo 6


font

1Attendite, ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut vi deaminiab eis; alioquin mercedem non habetis apud Patrem vestrum, qui in caelis est.2Cum ergo facies eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciuntin synagogis et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis:Receperunt mercedem suam.
3Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua,4ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito,reddet tibi.
5Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et inangulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis:Receperunt mercedem suam.6Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum et,clauso ostio tuo, ora Patrem tuum, qui est in abscondito; et Pater tuus, quividet in abscondito, reddet tibi.7Orantes autem nolite multum loqui sicutethnici; putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur.8Nolite ergoassimilari eis; scit enim Pater vester, quibus opus sit vobis, antequam petatiseum.
9Sic ergo vos orabitis:
Pater noster, qui es in caelis,
sanctificetur nomen tuum,
10adveniat regnum tuum,
fiat voluntas tua,
sicut in caelo, et in terra.
11Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie;
12et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris;
13et ne inducas nos in tentationem,
sed libera nos a Malo.
14Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vestercaelestis;15si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittetpeccata vestra.
16Cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes; demoliuntur enimfacies suas, ut pareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis: Receperuntmercedem suam.17Tu autem cum ieiunas, unge caput tuum et faciem tuam lava,18ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo, qui est in abscondito; et Patertuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
19Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur,et ubi fures effodiunt et furantur;20thesaurizate autem vobis thesauros incaelo, ubi neque aerugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt necfurantur;21ubi enim est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum.
22Lucerna corporis est oculus. Si ergo fuerit oculus tuus simplex, totum corpustuum lucidum erit;23si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuumtenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tene brae sunt, tenebrae quantaeerunt!24Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit etalterum diliget, aut unum sustinebit et alterum contemnet; non potestis Deoservire et mammonae.
25Ideo dico vobis: Ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, nequecorpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus quamvestimentum?26Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt neque metunt nequecongregant in horrea, et Pater vester caelestis pascit illa. Nonne vos magispluris estis illis?27Quis autem vestrum cogitans potest adicere ad aetatemsuam cubitum unum?28Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate liliaagri quomodo crescunt: non laborant neque nent.29Dico autem vobis quoniam necSalomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.30Si autem fenumagri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magisvos, modicae fidei?31Nolite ergo solliciti esse dicentes: “Quidmanducabimus?”, aut: “Quid bibemus?”, aut: “Quo operiemur?”.32Haecenim omnia gentes inquirunt; scit enim Pater vester caelestis quia his omnibusindigetis.33Quaerite autem primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omniaadicientur vobis.34Nolite ergo esse solliciti in crastinum; crastinus enimdies sollicitus erit sibi ipse. Sufficit diei malitia sua.