Vangelo secondo Matteo 4
Compare with another Bible
Change Bible
1Tunc Iesus ductus est in de sertum a Spiritu, uttentaretur a Diabolo.2Et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadragintanoctibus, postea esuriit.3Et accedens tentator dixit ei: “ Si Filius Dei es,dic, ut lapides isti panes fiant ”.4Qui respondens dixit:
“ Scriptum est:
"Non in pane solo vivet homo,
sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei" ”.
5Tunc assumit eum Diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculumtempli6et dicit ei: “ Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim:
"Angelis suis mandabit de te,
et in manibus tollent te,
ne forte offendas ad lapidem pedem tuum" ”.
7Ait illi Iesus: “ Rursum scriptum est: "Non tentabis Dominum Deumtuum" ”.
8Iterum assumit eum Diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omniaregna mundi et gloriam eorum9et dicit illi: “ Haec tibi omnia dabo, sicadens adoraveris me”.10Tunc dicit ei Iesus:
“ Vade, Satanas! Scriptum est enim:
"Dominum Deum tuum adorabis
et illi soli servies" ”.
11Tunc reliquit eum Diabolus, et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei.
12Cum autem audisset quod Ioannes traditus esset, secessit in Galilaeam.13Etrelicta Nazareth, venit et habitavit in Capharnaum maritimam14in finibusZabulon et Nephthali, ut impleretur, quod dictum est per Isaiam prophetamdicentem:
15“ Terra Zabulon et terra Nephthali,
ad viam maris, trans Iordanem,
Galilaea gentium;
16populus, qui sedebat in tenebris,
lucem vidit magnam,
et sedentibus in regione et umbra mortis
lux orta est eis ”.
17Exinde coepit Iesus praedicare et dicere: “ Paenitentiam agite;appropinquavit enim regnum caelorum ”.
18Ambulans autem iuxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocaturPetrus, et Andream fratrem eius, mittentes rete in mare; erant enim piscatores.19Et ait illis: “ Venite post me, et faciam vos piscatores hominum ”.20Atilli continuo, relictis retibus, secuti sunt eum.
21Et procedens inde vidit alios duos fratres, Iacobum Zebedaei et Ioannemfratrem eius, in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua; et vocaviteos.22Illi autem statim, relicta navi et patre suo, secuti sunt eum.
23Et circumibat Iesus totam Galilaeam, docens in synagogis eorum et praedicansevangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo.24Et abiit opinio eius in totam Syriam; et obtulerunt ei omnes male habentes,variis languoribus et tormentis comprehensos, et qui daemonia habebant, etlunaticos et paralyticos, et curavit eos.25Et secutae sunt eum turbae multaede Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanem.
12345678910111213141516171819202122232425262728
Gen Es Lv Nm Dt Gs Gdc Rt 1Sam 2Sam 1Re 2Re 1Cr 2Cr Esd Ne Tb Gdt Est 1Mac 2Mac Gb Sal Pr Qo Ct Sap Sir Is Ger Lam Bar Ez Dn Os Gl Am Abd Gn Mi Na Ab Sof Ag Zc Ml Mt Mc Lc Gv At Rm 1Cor 2Cor Gal Ef Fil Col 1Ts 2Ts 1Tm 2Tm Tt Fm Eb Gc 1Pt 2Pt 1Gv 2Gv 3Gv Gd Ap
Altre sezioni del sito