Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Giobbe 33


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Audi igitur, Iob, eloquia mea
et omnes sermones meos ausculta.
1 Audi igitur, Job, eloquia mea,
et omnes sermones meos ausculta.
2 Ecce aperui os meum,
loquatur lingua mea in faucibus meis.
2 Ecce aperui os meum :
loquatur lingua mea in faucibus meis.
3 Ex recto corde sermones mei sunt,
et sententiam puram labia mea loquentur.
3 Simplici corde meo sermones mei,
et sententiam puram labia mea loquentur.
4 Spiritus Dei fecit me,
et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.
4 Spiritus Dei fecit me,
et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.
5 Si potes, responde mihi,
praepara te coram me et consiste.
5 Si potes, responde mihi,
et adversus faciem meam consiste.
6 Ecce ego sicut tu coram Deo sum
et de eodem luto abscissus sum et ego.
6 Ecce, et me sicut et te fecit Deus,
et de eodem luto ego quoque formatus sum.
7 Verumtamen terror meus non te terreat,
et onus meum non sit tibi grave.
7 Verumtamen miraculum meum non te terreat,
et eloquentia mea non sit tibi gravis.
8 Dixisti ergo in auribus meis,
et vocem verborum tuorum audivi:
8 Dixisti ergo in auribus meis,
et vocem verborum tuorum audivi :
9 “Mundus sum ego et absque delicto;
immaculatus, et non est iniquitas in me.
9 Mundus sum ego, et absque delicto :
immaculatus, et non est iniquitas in me.
10 Quia querelas in me repperit,
ideo arbitratus est me inimicum sibi;
10 Quia querelas in me reperit,
ideo arbitratus est me inimicum sibi.
11 posuit in nervo pedes meos,
custodivit omnes semitas meas”.
11 Posuit in nervo pedes meos ;
custodivit omnes semitas meas.
12 Hoc est ergo, in quo non es iustificatus, respondebo tibi,
quia maior est Deus homine.
12 Hoc est ergo in quo non es justificatus :
respondebo tibi, quia major sit Deus homine.
13 Quare adversus eum contendis,
quod non ad omnia verba responderit tibi?
13 Adversus eum contendis,
quod non ad omnia verba responderit tibi ?
14 Semel loquitur Deus,
et secundo idipsum non repetit.
14 Semel loquitur Deus,
et secundo idipsum non repetit.
15 Per somnium in visione nocturna,
quando irruit sopor super homines,
et dormiunt in lectulo,
15 Per somnium, in visione nocturna,
quando irruit sopor super homines,
et dormiunt in lectulo,
16 tunc aperit aures virorum
et in visionibus terret eos,
16 tunc aperit aures virorum,
et erudiens eos instruit disciplina,
17 ut avertat hominem ab his, quae facit,
et liberet eum de superbia,
17 ut avertat hominem ab his quæ facit,
et liberet eum de superbia,
18 eruens animam eius a fovea
et vitam illius, ut non transeat canalem mortis.
18 eruens animam ejus a corruptione,
et vitam illius ut non transeat in gladium.
19 Increpat quoque per dolorem in lectulo,
et tremitus ossium eius continuus.
19 Increpat quoque per dolorem in lectulo,
et omnia ossa ejus marcescere facit.
20 Abominabilis ei fit in vita sua panis,
et animae illius cibus ante desiderabilis.
20 Abominabilis ei fit in vita sua panis,
et animæ illius cibus ante desiderabilis.
21 Tabescet caro eius in conspectu,
et ossa, quae non videbantur, nudabuntur.
21 Tabescet caro ejus,
et ossa, quæ tecta fuerant, nudabuntur.
22 Appropinquavit corruptioni foveae,
et vita illius mortiferis sedibus.
22 Appropinquavit corruptioni anima ejus,
et vita illius mortiferis.
23 Si fuerit apud eum angelus, unus de milibus interpres,
ut annuntiet homini aequitatem,
23 Si fuerit pro eo angelus loquens,
unus de millibus, ut annuntiet hominis æquitatem,
24 miserebitur eius et dicet:
“Libera eum, ut non descendat in foveam;
inveni, in quo ei propitier”.
24 miserebitur ejus, et dicet :
Libera eum, ut non descendat in corruptionem :
inveni in quo ei propitier.
25 Revirescet caro eius plus quam in iuventute,
revertetur ad dies adulescentiae suae.
25 Consumpta est caro ejus a suppliciis :
revertatur ad dies adolescentiæ suæ.
26 Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit;
et videbit faciem eius in iubilo,
et reddet homini iustitiam suam.
26 Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit :
et videbit faciem ejus in jubilo,
et reddet homini justitiam suam.
27 Canit ad homines et dicit: “Peccavi et iustitiam perverti
et non debui satisfacere.
27 Respiciet homines, et dicet : Peccavi,
et vere deliqui, et ut eram dignus, non recepi.
28 Liberavit animam suam, ne pergeret in foveam,
sed vivens lucem videret”.
28 Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum,
sed vivens lucem videret.
29 Ecce haec omnia operatur Deus
duobus, tribus vicibus cum homine,
29 Ecce hæc omnia operatur Deus
tribus vicibus per singulos,
30 ut revocet animas eorum a fovea
et illuminet luce viventium.
30 ut revocet animas eorum a corruptione,
et illuminet luce viventium.
31 Attende, Iob, et audi me
et tace, dum ego loquor.
31 Attende, Job, et audi me :
et tace, dum ego loquor.
32 Si autem habes quod loquaris, responde mihi; loquere, volo enim te apparereiustum.
32 Si autem habes quod loquaris, responde mihi :
loquere, volo enim te apparere justum.
33 Quod si non habes, audi me;
tace, et docebo te sapientiam ”.
33 Quod si non habes, audi me :
tace, et docebo te sapientiam.