Giobbe 33
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Audi igitur, Iob, eloquia mea
et omnes sermones meos ausculta.
2Ecce aperui os meum,
loquatur lingua mea in faucibus meis.
3Ex recto corde sermones mei sunt,
et sententiam puram labia mea loquentur.
4Spiritus Dei fecit me,
et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.
5Si potes, responde mihi,
praepara te coram me et consiste.
6Ecce ego sicut tu coram Deo sum
et de eodem luto abscissus sum et ego.
7Verumtamen terror meus non te terreat,
et onus meum non sit tibi grave.
8Dixisti ergo in auribus meis,
et vocem verborum tuorum audivi:
9“Mundus sum ego et absque delicto;
immaculatus, et non est iniquitas in me.
10Quia querelas in me repperit,
ideo arbitratus est me inimicum sibi;
11posuit in nervo pedes meos,
custodivit omnes semitas meas”.
12Hoc est ergo, in quo non es iustificatus, respondebo tibi,
quia maior est Deus homine.
13Quare adversus eum contendis,
quod non ad omnia verba responderit tibi?
14Semel loquitur Deus,
et secundo idipsum non repetit.
15Per somnium in visione nocturna,
quando irruit sopor super homines,
et dormiunt in lectulo,
16tunc aperit aures virorum
et in visionibus terret eos,
17ut avertat hominem ab his, quae facit,
et liberet eum de superbia,
18eruens animam eius a fovea
et vitam illius, ut non transeat canalem mortis.
19Increpat quoque per dolorem in lectulo,
et tremitus ossium eius continuus.
20Abominabilis ei fit in vita sua panis,
et animae illius cibus ante desiderabilis.
21Tabescet caro eius in conspectu,
et ossa, quae non videbantur, nudabuntur.
22Appropinquavit corruptioni foveae,
et vita illius mortiferis sedibus.
23Si fuerit apud eum angelus, unus de milibus interpres,
ut annuntiet homini aequitatem,
24miserebitur eius et dicet:
“Libera eum, ut non descendat in foveam;
inveni, in quo ei propitier”.
25Revirescet caro eius plus quam in iuventute,
revertetur ad dies adulescentiae suae.
26Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit;
et videbit faciem eius in iubilo,
et reddet homini iustitiam suam.
27Canit ad homines et dicit: “Peccavi et iustitiam perverti
et non debui satisfacere.
28Liberavit animam suam, ne pergeret in foveam,
sed vivens lucem videret”.
29Ecce haec omnia operatur Deus
duobus, tribus vicibus cum homine,
30ut revocet animas eorum a fovea
et illuminet luce viventium.
31Attende, Iob, et audi me
et tace, dum ego loquor.
32Si autem habes quod loquaris, responde mihi; loquere, volo enim te apparereiustum.
33Quod si non habes, audi me;
tace, et docebo te sapientiam ”.
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142
Gen Es Lv Nm Dt Gs Gdc Rt 1Sam 2Sam 1Re 2Re 1Cr 2Cr Esd Ne Tb Gdt Est 1Mac 2Mac Gb Sal Pr Qo Ct Sap Sir Is Ger Lam Bar Ez Dn Os Gl Am Abd Gn Mi Na Ab Sof Ag Zc Ml Mt Mc Lc Gv At Rm 1Cor 2Cor Gal Ef Fil Col 1Ts 2Ts 1Tm 2Tm Tt Fm Eb Gc 1Pt 2Pt 1Gv 2Gv 3Gv Gd Ap
Altre sezioni del sito