1Psalmus David, cum esset in deserto Idumææ.
2Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea ; quam multipliciter tibi caro mea !
3In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.
4Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te.
5Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas.
6Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum.
7Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te.
8Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo.
9Adhæsit anima mea post te ; me suscepit dextera tua.
10Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam : introibunt in inferiora terræ ;
11tradentur in manus gladii : partes vulpium erunt.
12Rex vero lætabitur in Deo ; laudabuntur omnes qui jurant in eo : quia obstructum est os loquentium iniqua.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc