1Prima sabbati. Psalmus David. Domini est terra, et plenitudo ejus ; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo.
2Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina præparavit eum.
3Quis ascendet in montem Domini ? aut quis stabit in loco sancto ejus ?
4Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo :
5hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo.
6Hæc est generatio quærentium eum, quærentium faciem Dei Jacob.
7Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portæ æternales, et introibit rex gloriæ.
8Quis est iste rex gloriæ ? Dominus fortis et potens, Dominus potens in prælio.
9Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portæ æternales, et introibit rex gloriæ.
10Quis est iste rex gloriæ ? Dominus virtutum ipse est rex gloriæ.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc