1Psalmus David. Adversus Goliath. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad prælium, et digitos meos ad bellum.
2Misericordia mea et refugium meum ; susceptor meus et liberator meus ; protector meus, et in ipso speravi, qui subdit populum meum sub me.
3Domine, quid est homo, quia innotuisti ei ? aut filius hominis, quia reputas eum ?
4Homo vanitati similis factus est ; dies ejus sicut umbra prætereunt.
5Domine, inclina cælos tuos, et descende ; tange montes, et fumigabunt.
6Fulgura coruscationem, et dissipabis eos ; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos.
7Emitte manum tuam de alto : eripe me, et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienorum :
8quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.
9Deus, canticum novum cantabo tibi ; in psalterio decachordo psallam tibi.
10Qui das salutem regibus, qui redemisti David servum tuum de gladio maligno,
11eripe me, et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.
12Quorum filii sicut novellæ plantationes in juventute sua ; filiæ eorum compositæ, circumornatæ ut similitudo templi.
13Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud ; oves eorum f?tosæ, abundantes in egressibus suis ;
14boves eorum crassæ. Non est ruina maceriæ, neque transitus, neque clamor in plateis eorum.
15Beatum dixerunt populum cui hæc sunt ; beatus populus cujus Dominus Deus ejus.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc